Charter Document - 02340055
Charter Number: | 02340055 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 0878 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Joannes episcopus servus servorum Dei Eudoni venerabili abbati Vizeliacensis cenobii omnique congregationi ejusdem monasterii in perpetuum Quotiens illa a nobis tribui optantur que dationi incunctanter conveniunt animo nos debet libenti concedere et petentium desideriis congruum impertiri suffragium Atque ideo quia postulasti a nobis quatenus privilegium sedis apostolice monasterio Vizeliaco cui preesse dinosceris quod constat olim a Gerardo nobilissimo et christianissimo viro necnon et Berta uxore ejus in honore domini et salvatoris nostri Jean Christi et veneratione beatissime semper virginis Marie genitricis ejusdem domini nostri Jesu Christi constructum in regno scilicet Burgundie in pago Avalensi quodque a prefatis fundatoribus beato Petro apostolorum principi pia devotione et testamenti pagina collatum est facere deberemus inclinati precibus tuis libenter fieri decrevimus Per quod nimirum apostolice sedis privilegium confirmamus atque statuimus ut nulli regum nulli antistitum nulli comitum nulli cuiquam alii liceat ipsum monasterium perturbare vel ea que ibi a jam dictis fundatoribus vel ab aliis fidelibus oblata sunt vel in futurum offerri contigerit sub cujus libet cause occasionisve specie minuere vel auferre sive suis usibus applicare sed sine inquietudine in sustentatione ejusdem monasterii et usibus abbatum et monachorum sub regula sancti patris Benedicti ibi Deo militantium volumus ea et precipimus possideri ea videlicet conditione ut nullus successorum nostrorum pontificum in hac sancta Sede cui auctore Deo servimus unquam vel usquam quiddam de eisdem rebus cuiquam beneficiare commutare aut sub censu quolibet concedere per futura tempora patiatur sed censum tantummodo in testamento traditionis a fundatoribus qui ex eodem monasterio hanc sanctam heredem Romanam fecerunt Ecclesiam etiam delegatum unam videlicet libram argenti annis singulis successores nostri accipientes pie paternitatis suffragium eidem monasterio sollicitudine pastorali vigilanter contra omnes infestantes impendere studeant Item constituimus ut obeunte abbate predicti monasterii non alius ibi quacumque obreptionis astutia ordinetur nisi quem consensus monachorum secundum timorem Dei et institutionem regule sancti Benedicti elegerit et hujus apostolice sedis pontifex perviderit ordinandum aut suggestione monachorum consenserit ordinatum Hoc quoque capitulo presenti subjungimus ut locum avaricie secludamus nullum de regibus nullum de episcopis vel sacerdotibus vel de quibuscumque fidelibus per se suppositamve personam de ordinatione ejusdem abbatis vel clericorum aut presbyterorum vel de largitione chrismatis aut consecratione basilice vel de quibuscumque causis ad idem monasterium pertinentibus audere in qualibet specie exenii loco quidquam accipere neque eundem abbatem pro ordinatione sua aliquid dare presumere ne hac occasione ea que a fidelibus pio loco offeruntur consumantur Neque episcopus civitatis ipsius parochie nisi ab abbate ipsius monasterii invitatus ibidem publicas missas agat neque stationes in eodem cenobio indicat ne servorum Dei quies quoquomodo populari conventu perturbari valeat neque paratas aut mansionaticos exinde presumat exigere Susceptionem autem fidelium et religiosorum virorum atque beneficentiam quam jubet apostolus cunctis exhibendam pro possibilitate loci et facultatum non modo ibidem fieri [non] denegamus verum etiam suademus sed et modus in numero congregationis adeo conservetur ut nec pluralitas penuriam nec paucitas inhabitantium destitutionem loci indicere valeat Privilegium quoque a predecessore nostro pie memorie papa Nicholao eidem monasterio collatum nostra auctoritate confirmamus excepto dumtaxat quod ipse sub nomine ancillarum Dei que ibidem pro credis infestationibus seculi nunc ordinabiliter manere nequeunt illud delegavit nos vero aptioris utilitatis gratia sub habitu monachorum esse congruenter decernimus Si quis vero regum episcoporum sacerdotum abbatum judicum comitum aut secularium personarum contra hanc nostre institutionis paginam venire temptaverit percussus apostolico anathemate potestatis honorisve sui dignitate careat reumque se coram divino judicio cognoscat et nisi ea que a se male acta sunt defleverit a sacratissimo corpore Domini nostri Jesu Christi alienus fiat atque eterno examini districte ultionis subjaceat Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatenus et hic fructum bone actionis recipiant et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant Datum per manum Walperti humillimi episcopi sancte Portuensis ecclesie XIII kalendas octobris anno VI ejusdem domini Joannis pape VIII indictione XI Scriptum vero per manum Georgii notarii regionarii et scriniarii sancte romane ecclesie