Charter Document - 02340054
Charter Number: | 02340054 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0878 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Chunradus benignitate Dei Vermeriensis comes Cum pro necessitatibus servorum Dei et amore divini cultus aliquid de facultatibus nostris impertimur inde nos ab omnipotenti Deo ampliorem mercedem recepturos fideliter credimus Idcirco noverit omnium fidelium tam presentium quam futurorum industria quod pro amore domne Columbe martyris Christi et pro nostra salute et ut simus participes beatitudinis eterne dedimus et contulimus in perpetuam eleemosynam ecclesie predicte domne Columbe Senonensis villam que dicitur Piredus cum omnibus adjacentiis justitia et integritate ad se pertinentibus et omne jus quod habere poteram in dicto loco sicut continetur in donatione nobis facta a gloriosissimo rege Karolo imperatore augusto Hanc autem donationem laudaverunt heredes nostri Guilo et Garinno comites Et ne varietate temporum presens charta evanescat manu propria eam inscripsimus et sigillo nostro muniri fecimus Datum apud Senonas anno XXXIX regni gloriosissimi Karoli imperatoris in Francia et imperii ejus III XVII kalendis augusti