Charter Document - 02340053
Charter Number: | 02340053 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 0877 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis Karolus ejusdem Dei omnipotentis misericordia imperator augustus Imperialis celsitudinis mos est fideles imperii sui donis multiplicibus atque honoribus ingentibus honorare sublimesque efficere Proinde ergo et nos antecessorum nostrorum imperatorum scilicet morem exequentes decernimus quemdam fidelem nostrum nomine Baldricum de quibusdam rebus nostre proprietatis honorare Sunt autem eedem res in pago Tornotrinse super fontem qui vocatur Aurora hoc est in villa que vocatur Turigeius mansus indominicatus cum capella in honore sancti Lupi constructa et mansi XI ad eandem villam pertinentes In Pruriaco etiam villa est mansus unus exinde pertinens et ad predictos tredecim mansos pertinent res que sunt in Herodo villa et in villa Valeris et in Velnai villa Prefatos itaque mansos XIII cum capella et cum mancipiis utriusque sexus campis molendinis silvis pratis pascuis aquis aquarumque decursibus et cum omnibus que ad ipsos mansos juste et rationabiliter pertinent ubicumque inde aliquid conjacet memorato fideli nostro Baldrico concedimus et de nostro jure in jus et potestatem ipsius solemni more delegamus et delegando transfundimus quatenus exinde hujusmodi potestatem libere agendi quidquid voluerit habeat perpetualiter ab hodierna die et deinceps sicut et ex aliis rebus sue proprietatis tam scilicet ipse quam et sua posteritas et quidquid ad hoc legitime pertinendum est quod adquirere potuerit liberam juste acquirendi habeat potestatem Et ut hoc per omnia tempora inviolabiliter conservetur manu propria subter firmavimus et anulo nostro insigniri jussimus Signum Karoli gloriosissimi imperatoris augusti Audacher notarius ad vicem Gauzlini recognovit et subscripsit Datum V idus septembris indictione X anno XXXVIII regni domini Karoli imperatoris in Francia et imperii ejus anno II Actum Vercellis civitate feliciter Amen