Charter Document - 02340051

Charter Document - 02340051


Charter Number: 02340051
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 0875
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis Karolus ejusdem Dei omnipotentis misericordia imperator Augustus Imperialis celsitudinis mos est fideles imperii sui donis multiplicibus et honoribus ingentibus munerari atque sublimes efficere Proinde ergo morem parentum imperatorum scilicet predecessorum nostrorum sequentes libuit celsitudini nostre quendam fidelem nostrum et parentele propinquitate conjunctum Chunradum nobilissimum comitem de quibusdam nostre proprietatis rebus et mancipiis honorare Concedimus igitur predicto Chunrado comiti nobis carissimo et familiarissimo villam que dicitur Piredus in pago Senonico et concedendo eidem confirmamus ac de nostro jure in jus et proprietatem ipsius transfundimus cum omni sua integritate et omnibus rebus mancipiis et adjacenciis ad se pertinentibus eo scilicet tenore et ordine ut hujusmodi potestatem inde habeat dandi venundandi atque transmutandi sicut et ex aliis rebus sue proprietatis habere visus est tam ipse quam et sua progenies quibus jam dictas res cedere vel tradere voluerit Unde etiam hoc munificentie nostre preceptum fieri et dari jam dicto Chunrado comiti sancivimus atque per idem predictas res in suam potestatem vel quorumcumque voluerit libere possidendi delegamus Et ut hoc per omnia tempora inviolabiliter conservetur manu nostra subter firmavimus et anulo nostro insigniri jussimus Signum Karoli gloriosissimi imperatoris augusti Audacher notarius ad vicem Gauzlini recognovit et subscripsit Data II nonas septembris indictione IX anno XXXVII regni domni Karoli imperatoris in Francia et in successione Hlotharii VII et imperii ejus primo Actum Carisiaco palatio imperiali in Dei nomine feliciter Amen Hildoinus abba et Richardus comes ambasciaverunt