Charter Document - 02340048

Charter Document - 02340048


Charter Number: 02340048
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 0867
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis Karolus Dei gratia rex Quidquid pro Dei sanctorumque amore et reverentia efficere satagimus profuturum nobis ad presentis vite curricula felicius transigenda et ad future beatudinis premia facilius obtinenda non dubitamus Comperiat igitur omnium fidelium sancte Dei ecclesie nostrorumque presentium ac futurorum solertia quia ob Dei amorem et beati Martini egregii confessoris atque pontificis reverentiam ad deprecationem carissimi nobis Hugonis reverendi ejusdem beati Martini cenobii abbatis in dive recordationis genitoris nostri Hludovici excellentissimi Augusti et genitricis nostre Judith gloriose imperatricis eleemosynam et nostram seu amantisime nobis conjugis Hermintrudis gloriose regine atque prolis nostre complacuit serenitati nostre quamdam fisci nostri cellam nomine Capleiam in pago Tornodrinsi super fluvium Sedene sitam in honorem sancti Lupi confessoris dedicatam cum omnibus sibi pertinentibus rebus et mancipiis eidem beatissimo egregio confessori atque pontifici in usus congregationis clericorum in ejus cenobio Deo jugiter famulantium largiri et largiendo perpetim habendam confirmare Unde hoc altitudinis nostre preceptum fieri eidemque sancto loco dari jussimus per quod prefatam cellam cum omnibus villulis et appendicibus suis tam in eodem pago quam in Avalensi in villa Neriniaco et Ultisiaco et in pago Augustodunensi in villa Guisio et in aliis villulis ad eamdem cellam juste pertinentibus cum ecclesiis domibus edificiis vineis et silvis pratis pascuis aquis aquarumve decursibus farinariis mancipiis utriusque sexus desuper commanentibus vel ad easdem res juste et legaliter pertinentibus plenaque integritate in usus et stipendia ejusdem congregationis deputamus ita ut easdem res prefata congregatio aliis suis rebus uniat et pro suo libitu absque alicujus contradictione obtineat atque possideat et nulli rectorum ejusdem cenobii liceat ex eisdem rebus quicquam minuere aut subtrahere aut in alios preter quos constituimus usus retorquere ut pro absolutione peccaminum prefati genitoris et genitricis nostre nostrorumque conjugis et prolis totiusque regni nostri statu Dei misericordiam jugiter exorent et quotidie unaquaque septem horarum canonicarum secundum consuetudinem expleta unum septem psalmorum penitentialium ordinabiliter cum tribus capitulis et collecta nostris futurisque temporibus decantent Ut autem hec largitionis nostre auctoritas inviolabilem obtineat firmitatem manu propria eam subter firmavimus et impressione bulle nostre sigillari jussimus Signum Karoli gloriosissimi regis Frotcarius notarius ad vicem Goslini recognovit Datum VI calendas januarias indictione prima anno XXVIII regnante Carolo gloriosissimo rege Actum in monasterio Sancti Germani Autissiodorensis in Dei nomine feliciter