Charter Document - 02340047

Charter Document - 02340047


Charter Number: 02340047
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 0866
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis Karolus gratia Dei rex Si locis divinis cultibus mancipatis quiddam munificentie nostre largimur ac largiendo conferimus profuturum nobis et ad presentis vite curricula felicius transigenda et future beatitudinis premia facilius adipiscenda non dubitamus Noverit igitur sancte Dei ecclesie omnium fidelium nostrorum presentium scilicet ac futurorum industria quia carissimus valdeque amantissimus nobis filius noster Lotharius sancti Germani precipui confessoris Christi cenobii Autisiodorensis reverendissimus abbas ante sui obitus terminum divina sibi ut credimus inspirante clementia per communem fidelem nostrum Bosonem venerabilem abbatem atque alios ejusdem cenobii monachos nostram suppliciter expetiit magnificentiam ut pro ejus absolutione ac pro eterna in futuro seculo retributione eumdem sanctum locum ex nostre proprietatis rebus magnificare mus Cujus admodum salubribus atque anime nostre proficuis postulationibus celsitudinis nostre aurem accomodando faventes eidem sancto loco quamdam villam nomine Bernaicum in prefixo pago Autisiodorensi sitam cum illa omni integritate quam quondam Walcado fideli nostro ad deprecationem Adalardi illustris comitis largiti sumus per hoc auctoritatis nostre preceptum damus ac dando perpetualiter confirmamus et de nostro jure in jus ac dominationem ejus transferimus atque transfundimus eo videlicet pacto ut sicut isdem amantissimus nobis filius noster per predictos fideles nostros deprecatus est nostram sublimitatem ex uno prefate ville manso in basilica ejusdem sancti Germani ante sacratissimos sepulchri ipsius cineres ob ejus memoriam et eleemosynam una lucerna indeficienter accensa augeatur nec pro hac quaquam ceterarum minuatur et hospitali jam dicti cenobii alius predicte ville mansus conferatur unde ibidem unus pauper cibo potuque cotidie reficiatur nec pro hoc numerus ceterorum ullo modo minuatur Ex ceteris vero rebus annuatim in anniversario ejusdem carissimi filii nostri monachi sepedicti cenobii sollempnem sumant refectionem Post nostre quoque ac dulcissime seu amantis se conjugis nostre Irmindrudis gloriose regine ab hoc seculo migrationem anniversarius utriusque annuatim a pretaxatis monachis sollemniter celebretur et prefate res usibus ac stipendiis illorum absque aliqua subtractione vel diminutione Domino adjuvante perpetuis temporibus famulentur Et ut hec nostre largitionis auctoritas majorem in Dei nomine per supervenientia tempora obtineat firmitatis vigorem manu propria subter eam firmavimus et anuli nostri impressione insigniri jussimus Datum X kalendas februarii indictione XIV anno XXVI regnante Karolo gloriosissimo rege Actum Silvanectis urbe in Dei nomine feliciter Amen