Charter Document - 02340046
Charter Number: | 02340046 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 0864 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis Carolus gratia Dei rex Si petitionibus servorum Dei quas nobis pro suis necessitatibus insinuaverint benignum assensum prebemus regie precellentie opera imitamur ac per hoc eterne beatitudinis gloriam facilius nos adepturos non dubitamus Itaque notum sit omnibus sancte Dei ecclesie fidelibus et nostris presentibus atque futuris quia monachi monasterii Sancti Germani cui Deo authore dilectus filius noster Lotharius abbas preesse cognoscitur ad nostram simul cum consorte regni nostri Irmintrude accedentes sublimitatem humiliter petierunt ut quasdam villas ex eadem abbatia usibus eorum deputatas perpetua lege habendas auctoritatis nostre precepto concedere et confirmare dignaremur Quorum petitionem clementer nos audisse et libenter excepisse omnibus Dei nostrisque fidelibus notum esse volumus Sunt autem hec nomina earumdem villarum In primis mansella in giro monasterii sita et omnes clausi vinearum in dominicatu scilicet ille qui adheret monasterio et campania plante habundantia curticanus et clausellus de Pareniaco cum aliis vineolis Ariacum cum ecclesia et mansos indominicato et appenditiis suis Mansella in Fontaniliis que cum Wenilone episcopo commutaverunt ex rebus S Remigii Colonias villare quam cum Acliniaco villa camere eorum deputata precepto nostro commutando eos habere decrevimus cum manso indominicato et appenditiis suis Mansella in Marriaco Ponsnascentus cum ecclesiis duabus et manso indominicato et appenditiis suis Mansella que Hildeburgis dedit Monasterium medium cum ecclesia quod ipsi habent ad vicem consultri Desiniacus cum ecclesiis duabus et appenditiis suis Albus Cippus media cum ecclesia et appenditiis suis Mansus unus in Riva et alia mansa in Sorgiaco et Logromo Orgiacus et Palliniacus cum appendiciis eorum Buquiliacus Valans Quinciacus media quam commutaverunt pro Ledismo Patriniacus cum ecclesia et manso indominicato et omnibus appenditiis suis quam de rebus S Stephani ad comitatum pagi Autisiodorensis pertinentibus cum Conrado comite et Christiano episcopo pro Festiniaco Lestralio Grenniolo precepti nostri auctoritate commutaverunt Roconorumque cum eodem Conrado pro Modolagio commutaverunt Et Sidiacus Nauriacus Et in Bernensi pago vinea una Urus et Modologius Luciacus Monstalonus et Magniacus in quo sunt per diversa loca mansi viginti quatuor quos nos auctoritatis nostre precepto eorum usibus ex proprio destinavimus Vultuniacum cum appenditiis suis Mansella in Colinicitas In Acliniaco mansos tres cum farinario pro quibus ipsi dederunt quatuor mansos per diversa loca In pago Trecasino mansum unum et diverse terre in eleemosynam illis date Cella Melederensis quam eis deprecantibus ipsis monachis sociavimus cum quibus et unam villam Abundiacum nomine pro Oloniaco villa commutaverunt Preterea Quinciacus media et Cociacus quas ipsi de sua portione deputaverunt ad susceptionem ad portariam tantummodo monachorum et familiarium suorum Sed et manselli qui sunt in Vogrado et Castaneto et mansus unus in Siliniaco cum terris et vineolis et Lineriliis et Mantilla et Blariaco cum appenditiis suis et in Villare mansos duos cum vineolis et terris quas diversi homines pro elemosyna vel pro loco sepulture largiti sunt et in Badesia mansum unum thesauro deputatum Res quoque quas dedit Airmarus vir nobilis ad stipendium pauperum quos nonno nes vocant hoc est in Nigranto et in Lagunas seu Linerulas vel Ferulas Vendosa Calniacus et in Varziaco mansum unum in Vagrado mansum unum in Creto mansum unum in Criaus mansum unum peregrinorum susceptioni deputata Has denique res cum familia et omni alia integritate usibus et stipendiis memoratorum servorum Dei sine aliqua substractione vel minoratione perennibus temporibus habendas altitudinis nostre testamento hoc constituimus et confirmamus Ordinamus etiam atque constituimus ut de ipsis rebus quas boni homines nuper eidem monasterio pro eleemosyna contulerunt prepositus ejusdem loci per quadraginta dies in anno in festivitatibus sanctorum benedictiones fratribus preparet sicut in alia carta vel precepto nostre altitudinis continetur Precipientes autem jubemus et jubentes confirmamus ut nulli abbatum ejusdem loci aut cuilibet alteri persone liceat ex prescriptis omnibus rebus aliquid in alios preter quam constituimus usus redigere aut retorquere aut aliquid habendum conferre neque censum aut honorem aut dona quelibet vel pastos ab eisdem servis Dei ullatenus presumat requirere sed quidquid exinde fieri potest juxta quod preceptum est regulari amministratione usibus et utilitatibus eorum auctore Deo omnibus habeatur temporibus Interea volumus et confirmamus ut quidquid de seculo in idem monasterium ad regularem conversationem agendam favente Deo venientes ex possessionibus suis obtulerint sive contulerint vel alii quicunque hominum sicuti eorum voluntas et collatio facta apparuerit sine rectorum ejusdem loci aliqua immutatione inviolabiliter semper perseveret atque permaneat Ut autem hec precellentie nostre confirmatio meliorem semper in Dei nomine obtineat firmitatem manu nostra eam subter firmavimus et de annulo nostro sigillari fecimus Datum duodecimo kalendas julii indictione duodecima anno vigesimo quarto regnante Carolo gloriosissimo rege Actum apud Pistas in Dei nomine feliciter Amen