Charter Document - 02340045

Charter Document - 02340045


Charter Number: 02340045
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 0864
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives

Charter:

Anno ab incarnatione domini DCCCLXIV indictione XII anno vero regni gloriosi regis Karoli XXIV positis nobis diversarum provinciarum et urbium Gallie presulibus In loco qui Pistas vocatur quo Nos generalis necessitas traxerat instituendi munitiones contra Nordmannos quo etiam pro regni statu confirmando regia Nos preceptio evocavit Adierunt Nos legati monachorum sancti Germani Autisiodorensis monasterii quibus preest memorati regis filius venerabilis abbas Hlotharius supplicantes Ut ad loci sui religionisque stabilitatem ac securitatem perpetuam optinendam de facultatibus ipsius monasterii eorum usibus specialiter deputatis decreti nostri auctoritatem emitteremus ne aliqua deinceps immutandi ea que juste petita et concessa sunt cuiquam pateret facultas Quippe Ut prudentes viri atque religiosi tenentes In memoria illud quod recte precipitur In die bonorum ne memor sis malorum et suspectam habentes rerum incertarum mutationes sibi per Nos consuli optaverunt Ut inter varias mutationum vicissitudines ipsi divino munere nostroque consensu freti nulla umquam necessitatis occasione paterentur sue religionis dispendia Sed potius ipsius Dei nostraque provisione assiduis immutabilibusque beneficiis ad meliora incitarentur eorum igitur studium approbantes prudentiamque penitus amplectentes facilem votis prebuimus assensum optatumque impendimus favorem Ut sanctorum operum que illis divinitus conferentur non adjutores solum verum etiam efficiamur participes Quecunque igitur regia magnificentia ad conservationem sui propositi sunt adepti queque precepto ejus nominatim expressa et collata sunt id est mansa In gyro monasterii sita et Ut vulgo loquamur clausi vinearum scilicet ille qui adheret monasterio et campanie plante habundantia curticanus et clausellus de Patriniaco Cum aliis vineolis Ariacus ad integrum Altaripa Cum integritate mansella In Fontaniliis que Cum Wenilone metropolitano episcopo permutaverunt pro rebus Sancti Remigii Colonias Villare quod Cum Agliniaco villa camere eorum deputata regio precepto per commutationem habere decretum est Cum manso indominicato et appendiciis suis ad integrum mansella In Mariaco Pons Maxentus ad integrum mansella que Hildeburgis dedit In Monasteriolum medium Desimiacus ad integrum Albus Cippus media Cum ecclesia mansum unum In Ripa et alia mansa In Sorgiaco et Laugromo Orgiacus Pauliniacus Buculiacus Valens et Quintiacus medie quam commutaverunt pro Ledismo Patriniacus ad integrum quam de rebus Sancti Stephani ad comitatum pagi Autissiodorensis pertinentibus Cum Chuonrado comite propinquo regis et Christiano episcopo pro Festiniaco Lestralio et Graniolo regali auctoritate commutaverunt Rochonorus quam Cum prefato comite pro Modolagio commutaverunt Sediliacus Nabriacus Vendilus et In Belnensi pago vinea una que Morga dicitur Urus Modolagius Luciacus Monstalaunus Magniacus etiam In quo sunt In diversis locis mansa viginti quatuor et regio precepto destinata sunt usibus monachorum Vultumniacus Cum coloniculis In Agliniaco mansa tria Cum farinariis et piscatione pro quibus ipsi dederunt mansa quatuor In diversis locis In Tricassino pago mansum unum et diverse terre In eleemosyna illis date Cella Melredensis quam ipsis deprecantibus monachis regia liberalitas sociavit Cum quibus et unam villam Abundiacum nomine pro Auloniaco commutaverunt Preterea Quintiacus media et Cociacus quas ipsi monachi de portione sua ad portam deputaverunt excipiendis monachis et ceteris familiaribus suis Sed et ad thesaurum mansella que sunt In Vogrado et Castaneto et mansum unum In Sigliniaco Cum terris et vineolis In Lineriliis et In Nantilla et Blariaco Cum appendiciis suis et In Villari mansa duo Cum vineolis et terris que diversi homines pro elemosina vel loco sepulture largiti sunt et In Badesia mansum unum Res quoque quas dedit Herimarus vir nobilis ad stipendium matriculariorum quos nonnones vocant hoc est In Nigronto et In Lacunis seu Linerolis et Ferrolis Item ad hospitale pauperum Vendonsa Cum appendiciis suis Calniacus et In Guuarchiaco mansum unum In Bassao mansellum unum Cum vineolis In Vogrado mansum unum In Valariis similiter In Creauso similiter In Crepto similiter sicut etiam regia magnificentia consensit ita et Nos concedimus Ut intra annum per quadraginta dies certos ex collatione recenti bonorum hominum In festivitatibus sanctorum benedictiones fratribus a preposito vel decano sollemniter procurentur Precipimus quoque Ut ex omnibus reliquis facultatibus monasterii que vel dominico jure vel beneficiorum consuetudine detinentur decime hospitalibus divitum vel pauperum sicut olim statutum est ad integrum conferantur et sarta tecta totius monasterii ex his axillis que mansa debent certis et opportunis temporibus instaurentur Nos Deo et ipsi Domino regi uberes gratias referentes statuimus In perpetuum immutabiliter conservanda nec unquam ullum defectum imminutionemque passura quamdiu Deus et Dominus noster In hac peregrinatione ecclesiam suam dignatus fuerit gubernare Optamus etiam Ut gloriosus Dominus noster beneficiorum suorum Cum Dei cultoribus Deo conferente quandoque percipiat premium quibus congruum sue largitionis prebere non distulit munimentum Nos vero memores nostri officii eosdem venerabiles fratres monemus Ut In sancta religione quam Deo professi sunt cotidie proficiant et sue sanctitatis exemplo ad se accedentes instigent famaque laudabili ad Dei gloriam absentes quoque esse studeant imitabiles Ut eorum merito et secularis res publica dirigatur et infatigabili intercessione cuncte Res ecclesiastice fulciantur Si quis autem abbas vel alia quelibet contraria persona hanc nostram constitutionem aliqua impedire astutia vel corrumpere subreptione molitus fuerit aut censum sive commodum aliquod imponere temptaverit que Nos ne Dei servi gravarentur penitus exclusimus hac nostra admonitione comperta nisi continuo se a malo subtraxerit et competenti penitentia texerit eum velut turbantem pacem atque salutarem concordiam a perceptione sacratissimi corporis et sanguinis domini nostri Jesu Christi separamus et anathemate quo dignus est plectendum donec ex corde resipiscat decernimus Ut qui scandalum intulerit quieti ac refrigerio Deo famulantium ipse ab eis exclusus dampnationem debitam perferre cogatur Ut autem hoc privilegium certum jugiter obtineat vigorem Deique famulis plenam semper conferat securitatem subscriptionibus id propriis presentes roboravimus et absentes fratres et coepiscopos nostros Ut idem facere dignentur seque nobis etiam In hoc unanimes exhibeant obsecramus + Wanilo munere divino Sennensis episcopus hoc privilegium recognovi et subscripsi Hincmarus nomine non merito Remorum episcopus ac plebis Dei famulus subscripsi Frotharius sancte Burdegalensis ecclesie episcopus subscripsi Rodulfus Bituricensis episcopus subscripsi Agius sancte Aurelianensis ecclesie episcopus subscripsi Christianus Autisodorensis episcopus egrapsi Liudo vocatus episcopus sancte Nivernensis ecclesie sub Folchricus indignus episcopus auguste Tricorum subscripsi Isaac sancte Lingonensis ecclesie indignus episcopus subscripsi Herpuinus sancte Silvanectensis ecclesie episcopus subscripsi Girbaldus indignus Kavillonensis episcopus subscripsi Hilduinus divina miseratione vocatus Ebrocensis episcopus Ingenaldus Pictavorum gratia Dei episcopus subscripsi Odo Bellovacensis episcopus In nomine trinitatis subscripsi Rotlandus episcopus ecclesie Arelatensis hoc privilegium firmavi et subscripsi Erchenraus sancte Catalaunensis ecclesie indignus episcopus subscripsi Ragenelmus sancte Tornacensis ecclesie indignus episcopus subscripsi Liutbertus sancte Mogontiacensis ecclesie episcopus subscripsi Altfredus Hildenisheimensis episcopus subscripsi Friculfus sancte Santonicensis ecclesie indignus episcopus subscripsi Bernaldus sancte Matisconensis ecclesie episcopus subscripsi