Charter Document - 02340043

Charter Document - 02340043


Charter Number: 02340043
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Foundation
Date: 0863
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti Incipit instrumentum seu testamentum Gerardi comitis fundatoris monasteriorum videlicet Pultariensis et Vizeliacensis subsequentibus privilegiis apostolice et regalis auctoritatis ipsum testamentum confirmantibus et corroborantibus in perpetuum Omnibus Christi fidelibus pietate amore desiderioque ferventi beatam vitam expectantibus et in unitate christianitatis sub obedientia preceptorum Dei ubique manentibus sive his qui presentes sunt sive his qui futuri atque in compage et vinculo caritatis victuri et usque ad consummationem seculi in ecclesia sanctorum sibi invicem sunt successuri Ego Gerardus divine pietatis munere apud gloriosam regalem mansuetudinem comitis honore sublimatus ex communi voto et desiderio dilectissime conjugis mee atque amantissime Berte eo quod nobis pariter unanimiterque Domino inspirante complacuerit ut de rebus nostris et possessionum nostrarum titulis perhennem memoriam domino Deo nostro ubi laus ejus assidua fieret statueremus Et quoniam largitionibus piis dominorum et seniorum nostrorum qui nos liberalissime honoribus et dignitatibus ampliaverunt id est imperator et senior noster clementissimus Ludovicus et gloriosa domina et regina Judith filiusque ipsorum eque senior atque dominus noster rex Karolus plurima nobis possidenda accreverunt justissime nobis visum est ut eorum amore incitati locum etiam ipsum fundaremus ubi pro gratis muneribus ipsorum esset in orationibus solemnis et jugis supplicatio et apud Deum continua pro salute eorum exoratio Non immemores etenim sumus eorum circa nos benevolentie ipsorum id est domni senioris Ludovici augusti Judith domine et regine Karoli filii ipsorum similiter domni et senioris qui nunc superest regnans Sed et dignam rependentes genitoribus atque parentibus honorificentiam idest Leuthardi et Grimildis atque gratissimorum Hugonis et Bave amabilibusque filiis et filiabus ipsorum sive qui jam dormierunt in Domino sive qui adhuc vivunt consanguinitate affinitate et propinquitate etiam nobis junctis idest Leufredi et Adalardi comitum preclarissimorum ut pro eis intercessio et assidua deprecatio fieret et peccatorum eorum acquireretur propiciatio et in loco ipso quem juvante Christo fundaremus succedentibusque temporibus esset eorum permanens recordatio Itaque et illorum quoque propinquorum quibus et hereditario jure eisdem in rebus successimus necnon et reliquorum omnium sed et amicorum nostrorum universorum et fidelium generaliter omnium perpetualis duraret memoria ibique per evum pro omnibus fieret communis oratio Ego igitur Gerardus et conjux simul gratissima pia et fideli devotione constituimus atque construximus monasterium et habitaculum servorum Dei apto competentique loco et ex largitione atque oblatione facultatis et rerum nostrarum illic quicquid ad sustentationem eorundem Deo famulantium quicquid ad religionis cultum necessarium extat pia ac sollerti providentia juxta vires quas Deus tribuit procuravimus menteque promptissima eadem ipsa que de manu ipsius accepimus gratias beneficiis illius referentes obtulimus Fundatus igitur atque conditus est locus devotionis nostre in honore domini nostri Jesu Christi et veneratione beatissimorum apostolorum Petri et Pauli super amnem Sequane preterfluentis in agro respiciente ad villam quam ex antiquo Pultarias nominant in pago Laticensi in regno Burgundie ut ibi venerabile orationis domicilium votis ac supplicationibus fidelium frequentetur conversatioque celestis sub regulari districtione et institutione beati Benedicti viventium omni desiderio et ardore intimo perquiratur et expetatur Ibique contulimus villas has Ipsam eandemque ubi e vicino monasterium situm est Pultarias quicquid ibi ex hereditate quicquid precepti sui autoritate senior noster Karolus rex nobis ibi contulit quicquid alio legitimo pacto ibi rebus nostris accessit cum universis appendiciis suis et que ubicumque ad ipsa respicientia sunt In pago vero Senonico Sextam cum omnibus ad eam respicientibus et universis appendiciis Villam Manniscam similiter cum omnibus ad eam respicientibus et appendiciis suis Veron etiam et Villare in supradicto pago cum omnibus rebus ad eas respicientibus et appendiciis earum Similiter et in eodem pago in villa que dicitur Piscatoria que est sita super Hyonam fluvium totum et ad integrum quicquid de Ildino vasallo dominico conquisivimus et quicquid ad ipsam Piscatoriam aspicit in omnibus duntaxat in quibus ibidem nostra videtur dominatio vel esse scitur potestas et quicquid ad jus nostrum in pago Tricassino pertinet Pari etiam ordine fundavimus aliud monasterium eodem studio eademque devotione ut habitaculum ancillarum Dei sub regulari districtione et institutione beati Benedicti viventium [di] fieret in honore domini nostri Jesu Christi in loco vel agro qui dicitur Vizeliacus in pago Avalensi in regno Burgundie ubi et contulimus villas has Eandem ipsam in qua situm sacrum et venerabile monasterium Vizeliacum quam commutavimus cum domina et gloriosa Judith regina agente et impetrante apud piissime memorie dominum et seniorem nostrum Ludovicum imperatorem quicquid idem clementissimus imperator ad eandem villam respiciens sub precepti sui confirmatione condonavit nobisque contulit que ubicumque respiciunt ad eandem villam pertinentia predicto monasterio consignavimus Villam denique Dorniciacum villam Cisternas Fontanas atque Molnitum vel quicquid in nominato pago Avalensi vel Tornodorensi acquisivimus cum universis appendiciis supradictarum villarum ubicumque vel in quocunque pago fuerint Totum ergo ex integro quicquid in supranominatis villis vel agris acquisivimus et acquirere potuimus sacratissimis locis et monasteriis coadunavimus et unanimitati atque utilitati eorum qui ibi Deo servierint in perpetuo conexuimus tantum nobis dum manemus in vita carnis usu fructuario reservato tuitionem quoque atque defensionem predictorum monasteriorum sub nostra cura habentes Itaque quicquid prefato monasterio jurorum nostra religiosa oblatione collatum est quicquid in rebus sive serviciis vel quibuscunque speciebus Deo inspirante contraditum additumque fuerit aut a quibuscunque fidelibus quolibet unquam tempore oblatum absque ullis exterioribus obsequiis et obsequiorum exactionibus solis eorum stipendiis et necessariis sumptibus qui illic Domino serviunt jugi presentis nostri testamenti firmitate permaneat illibatum excepto quod pro benedictione annis singulis ad reverentissimam sedem beatorum apostolorum cui loca eadem subdidimus Rome offerantur beato pontifici urbis libre argenti due et que ultronea voluntate caritatis atque humanitatis officio quotidiana beneficia docent exercenda liberi tamen ab aliis exhibitionibus monachi sub quieto servitio regulariter vivant orationis obsequia sollenniter offerentes Deo pro gloriosissimis dominis et senioribus nostris Ludovico augusto et Karolo filio ejus et precellentis memorie dominis et senioribus nostris Ludovico augusto et Carolo filio ejus et precellentis memorie dominabus nostris Judith atque Hermengarde necnon etiam et senioris Karoli conjuge venerabili Hermentrude sed et preclarissime item recordationis genitorum genitricumque filiorum filiarumque ipsorum qui sive vivunt sive dormierunt jam in Domino pro nobis etiam filiisque ac filiabus viventibus sive defunctis cunctisque amicis nostris omnique fidelium multitudine Hoc vero monasterium sive aliud supra nominatum cum omnibus rebus ibi collatis beatissimis apostolis apud Romam subdidimus et testamentario libello dato eterne sanctis pontificibus urbis illius qui vice apostolica annis sequentibus sedem tenuerint ad regendum ordinandum non tamen ut beneficiaria potestate cuiquam dandi aut pro caminandi licentia sit disponendumque perpetuo commisimus ut eorum sollicitis studiis et vigili provisione juxta nostram devotionem religio pietatis et honestatis ad gloriam Dei semper ibi excrescat et fructus apud Deum propensior generetur Illud precipue firmum volumus ut quotiens abbas vel abbatissa de prefatis monasteriis respectu divino a religione nostra sanctis apostolis contraditis ex hac luce migraverint congregationes ipse quas venerabilibus locis Deus esse voluerit habeant concessam sibi potestatem cum interrogatione sanctorumque virorum consilio alterum vel alteram bone vite et boni testimonii auxiliante Domino ex suo consortio atque collegio electum Vel electam preficiendi prosequente pontificis super hac re probatione qui sedem apostolicam tunc temporis meruerit Sed et rerum quantitas in suscipiendis fratribus vel sororibus semper attendatur ne superfluo numero congregationes ipse quod absit forte gravate dilabantur Illud quoque summopere monemus et sub optestatione etiam inhibemus ne cui pietatis nostre votum liceat in perpetuum commutare vel prepostero ordine irrumpendo pertubare Quod si quis quod non credimus futurum presumpserit domini et senioris nostri Karoli Pii regis precepto damnatus domino Deo nostro dignam facti sui vicem ei reddente ex sententia sancti pontificis Urbis ut sacrilegus et sacrarum rerum fraudator a cetu populi Dei extraneus penam eternam nisi resipuerit incurrat Sed et omnes vos sanctissimi patres et episcopi per redemptorem nostrum deprecamur ut huic nostre devotionis operi semper dignemini factores et adjutores in omnibus existere quod in fine monendum sit piis et karissimis nostris servis dictis monasteriis tam pio studio a nobis fundatis degentibus et pia et vigil cura devotionis et religionis sit atque in omnibus se exhibeant sicut Dei ministros nemini dantes ullam offensionem vituperandi religiosissimum et sacrum ordinem ministerii sui ut apostolice sedis pontifex sit eis rector assiduus consolator et tutor quatinus corpori et membris ecclesie fidelissima caritate et religiosissima obedientia uniti etiam capiti totius corporis quod est Christus mereantur compage sociari Hoc autem testamentum plena a nobis pietate et devotione confectum ut omni tempore irrefragabilem optineat firmitatem etiam manus nostre et illustrium virorum subscriptionibus sanximus roborandum S Gerardi comitis S Berte conjugis qui hanc oblationem Deo pro remedio anime sue optulerunt et testamento facto firmarunt atque firmari jusserunt S Eve filie ipsorum que voluntatem parentum et oblationem Deo factam audiendo et firmando consensit et consentiendo confirmavit S Saunari S Teuderici S Dunonis S Aiverti S Fanuel S Fredeberti S Baunarii S Radulfi S Vuiderici S Gerardi S Sigiberti S Rotardi S Gislemari S Abbonis S Gauzselini S Auzgarii S Ayrbaldi S Optadi S Bernonis S Galfarii S Odolardi S Athonis S Odoberti S Ardulfi S Austorici S Bercharii S Amalberti S Raganaudi