Charter Document - 02340042

Charter Document - 02340042


Charter Number: 02340042
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 0863
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis Karolus gratia Dei rex Si petitionibus servorum Dei benignum assensum prebemus regie celsitudini operam damus ac pro hoc in futuro mercedem a perpetuo judice expectamus Proinde notum esse volumus omnibus sancte Dei ecclesie fidelibus et nostris presentibus atque futuris quia monachi S Germani Autisiodorensis monasterii humiliter petierunt ut commutationes sibi opportunas auctoritatis nostre precepto confirmare dignaremur ne videlicet in posterum ullam inquietudinem per hoc perpeti compellantur Siquidem sicut in commutationibus eorum insertum habetur acceperunt Riconorum villam XVI mansos habentem a Conrado comite propinquo nostro in pago Autisiodorense de fisco quod ei per preceptum nostrum ad proprium donavimus et ipse conjugi sue Valdrade in dotalitium concessit Pro hoc ipsi donaverunt Modolaium villam quod nos eis per nostre auctoritatis preceptum in eorum stipendium condonavimus Necnon et in Acliniaco villa mansos tres cum duobus molendinis et piscatione ad integrum a Lothario carissimo filio nostro atque ejusdem loci abbate acceperunt et super Belticam mansum unum et in Sidiliaco mansum unum pro quibus ipsi dederunt in Corbeliis mansum unum et in Aliento mansum unum et in Villanova mansum unum et dimidium et in Abundiaco mansum unum et in Baudiliaco mansum unum Quorum suggestioni clementer annuentes precipientes jubemus et jubendo confirmamus ut iste commutationes perpetualiter sicut nunc geste sunt ita permaneant quatenus a nemine successorum nostrorum violari aut inquietari ullo modo valeant Ut autem hec precellentie nostre confirmatio meliorem semper in Dei nomine optineat firmitatem manu nostra eam subter firmavimus et de anulo nostro eam sigillari fecimus Datum IV nonas decembris indictione XII anno XXIV regnante Karolo gloriosissimo rege Actum Autisiodori in Dei nomine feliciter Amen