Charter Document - 02340041

Charter Document - 02340041


Charter Number: 02340041
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 0863
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis Karolus gracia Dei rex Cum enim locis divino cultui mancipatis beneficia nostre largicionis conferimus ab eterno retributore id nobis remunerari non diffidimus eciam et ob id ad presens subsidium sue tuicionis assequi credimus Igitur noverit universitas sancte Dei ecclesie nostrorumque presencium scilicet ac futurorum industria quia nos divinitus inspirati libuit serenitati nostre quasdam proprietatis nostre res sanctis fratribus cenobii beati Germani precipui confessoris quod constat esse situm in suburbio Autisiodorensis urbis ob anime nostre emolumentum eternorumque remuneracionem premiorum propria largicione conferre atque contradere eorum dumtaxat usibus jure perpetuo remotis omnium potestatum inhibicionibus mancipandas Siquidem eedem res sunt site in pago Autisiodorense in vicaria Odonense in villa que dicitur Sidiliacus id est mansi tres cum mancipiis utriusque sexus desuper commanentibus vel ad eosdem jure pertinentibus insuper et rebus omnibus ad se jure aspicientibus unde hoc magnitudinis ac celsitudinis nostre preceptum illis fieri darique jussimus Per quod easdem res confirmamus usibus eorum eternaliter serviendas et nemine inquietante nec abbate nec eciam ullius ministerialis vel judiciaria potestate delegando perhenniter decernimus mancipandas ejus scilicet tenoris pacto quatinus pro suorum necessitate ac commoditate quicquid ex eisdem rebus et mancipiis canonice agere decreverint liberrimo in omnibus pociantur arbitrio atque hujus largicionis hii prenotati fratres pie reminiscentes pro nobis nostraque unanimi conjuge Hirmindrude ac cara prole pias omnipotentis Domini aures jugis precibus pulsare non abnuant Et ut hec nostre largicionis auctoritas firmior habeatur ac per futura tempora ab universis Dei fidelibus diligencius conservetur manu propria subter eam firmavimus anulique nostri impressione insignari jussimus Datum XV kalendas februarii indiccione XI anno XXIIII regnante Karolo gloriosissimo rege Actum Vernopravio in Dei nomine feliciter Amen