Charter Document - 02340039

Charter Document - 02340039


Charter Number: 02340039
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 0861
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis Karolus gratia Dei rex Si enim ecclesiarum Dei utilitatibus sanctorumque fratrum ibidem Domini obsequiis inservientium justis ac rationabilibus petitionibus dignanter consulimus piorum regum morem exercere videmur ac per hoc non solum id nobis ad presentis vite subsidium verum etiam ad perhennis remunerationis augmentum profuturum esse credimus Igitur noverit omnium sancte Dei ecclesie fidelium tam presentium quam futurorum sollertia quia venientes quidam sancti fratres ex monasterio beatissimi Germani pontificis Autisiodorensis suppliciter innotuerunt magnitudini nostre qualiter quandam vineolam per largitionem sui abbatis ad proprios usus hactenus tenuissent Ex quo humiliter supplicantes precati sunt quatinus eandem ad supplendos scilicet suorum necessarios usus auctoritatis nostre precepto eternalitater habendam sibi confirmare dignaremur siquidem ipsa vinea noscitur esse ex ratione ipsius abbatie sitaque in pago Autissiodorensi infra fines Vincellenses in loco qui dicitur Vallispascentis Quorum preces libenter suscipientes quia rationabiles et salutifere nobis vise sunt hoc celsitudinis nostre preceptum jam dictis sanctis fratribus fieri darique jussimus ob remedium scilicet anime nostre et eternorum remunerationem premiorum per quod decernimus ac delegando confirmamus prefixam vineam usibus sanctorum fratrum prefati cenobii eternaliter mancipandam et perhenniter famulandam ac perpetuo jure nemine refragante excolendam ita ut ab hinc in reliquum sub eorum ordinatione prout eis libuerit consistens nulla presularis sive abbatialis potestas nec etiam quorumlibet ministerialium ex eadem vinea quippiam usurpare vel de eorum usibus subtrahere presumat Ut autem hoc nostre precellentie ac magnificentie preceptum validiorem per supervenientia tempora obtineat firmitatis vigorem anuli nostri impressione subter illud insigniri sigillando decrevimus Datum XVIII kal octob indictione IX anno XXII regnante Karolo gloriosissimo rege Actum Autisiodoro civitate in Dei nomine feliciter Amen