Charter Document - 02340038
Charter Number: | 02340038 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 0859 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis Karolus gratia Dei rex Si nostrorum fidelium peticionibus favemus regium morem exercere videmur Quapropter noverit omnium sancte Dei ecclesie fidelium et nostrorum tam presencium quam et futurorum sollercia quia veniens quidam venerabilis abbas ex monasterio Sancti Germani Autissiodorensis ac propinquus noster nomine Hugo necnon eciam monachi ejusdem monasterii innotuerunt serenitati nostre qualiter quasdam res ejusdem abbacie jamdictus abbas una cum consensu fratrum inibi Domino famulancium deputarent ad luminaria ejusdem ecclesie conservanda sive ad benedictionem fratrum congruo tempore percipiendam id ipsum quoque cartula conscriberent manibusque bonorum hominum roboratam nobis ipsam detulerunt Super quo nostram expetierunt clemenciam ut decretum jam dicti abbatis et fratrum quod pari consensu instituerant nostra auctoritate inviolabiliter conservandum confirmare dignaremur Quorum preces libenter suscipientes hoc altitudinis nostre preceptum illis fieri darique jussimus per quod precipimus atque firmamus ut easdem res omnes quemadmodum ab eis communiter decretum ac cartula insertum sive inserendum manibusque eorum roboratum est in eisdem usibus in quibus ab eisdem diffinitum est videlicet ad luminaria ecclesie conservanda et benedictiones fratrum prout eis oportuerit percipiendas eternaliter deserviant et mancipentur eo videlicet pacto ut eedem res in manu decani ejusdem cenobii sint qui fideliter luminaria ejusdem ecclesie preparet et benedicciones fratrum prout melius potuerit subministret Et ut hec nostre auctoritatis preceptio firmior habeatur ac per futura tempora melius conservetur de anulo nostro subter eam jussimus sigillari Datum III idus septembris indiccione VII anno XX regnante Karolo gloriosissimo rege Actum Mareduno monasterio in Dei nomine feliciter Amen