Charter Document - 02340037

Charter Document - 02340037


Charter Number: 02340037
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 0859
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis Karolus gratia Dei rex Cum petitionibus servorum Dei justis et rationabilibus divini cultus amore favemus superna nos gratia muniri non dubitamus Notum sit igitur omnibus sancte Dei ecclesie fidelibus et nostris presentibus atque futuris quia Hugo charissimus nobis abbas ex monasterio Sancti Germani Autissiodorensis atque propinquus detulit obtutibus nostris auctoritatem immunitatis domini et genitoris nostri Ludovici serenissimi augusti in qua continebatur insertum qualiter de more parentum suorum idem monasterium ob amorem Dei omnipotentis et tranquillitatem fratrum ibidem consistentium sub plenissima tuitione et immunitatis defensione suscepisset Pro firmitatis tamen gratia postulavit predictus Hugo abbas et monachi ejusdem monasterii ut paterno more id ipsum monasterium cum congregatione ibidem Deo famulante ac cum omnibus rebus ad predictum monasterium juste pertinentibus sub nostra reciperemus defensione et immunitatis tuitione Quorum petitiones propter divinum amorem et predictorum monachorum quietem libenter suscepimus et sub plenissima defensione ipsam congregationem cum omnibus rebus eidem monasterio juste et rationabiliter aspicientibus retinemus ita videlicet ut sub nostra defensione liceat eis quiete vivere et sicut in precepto domini et genitoris nostri continetur nullus episcopus diocesis illius vel aliquis ex episcopalibus ministris ibidem aliquod presumat exercere dominium neque de rebus ejusdem monasterii aliquid auferre aut in usus suorum mittere vel quippiam minuere nec abstrahere presumat et nullus judex publicus nec quilibet exactor judiciarie potestatis vel ullus ex fidelibus nostris in omnibus rebus eidem monasterio nunc subditis ac subdituris ad causas audiendas vel freda aut tributa exigenda aut mansiones vel paratas faciendas aut fide jussores tollendos aut homines ejusdem monasterii tam ingenuos quam servos super terram ipsius commanentes distringendos nec ullas redhibitiones aut illicitas occasiones requirendas nostris et futuris temporibus ingredi audeat vel ea que supra memorata sunt penitus exigere presumat Sed liceat memorato abbati suisque successoribus res predicti monasterii sub immunitatis defensione quieto ordine possidere Et quicquid exinde jus fisci exigere poterat in integro eidem concedimus monasterio scilicet ut ad peragendum perpetuo tempore monachis ibidem Deo famulantibus augmentum et supplementum fiat Simul etiam detulerunt serenitati nostre auctoritatem domini genitoris nostri in qua erat insertum qualiter idem piissimus augustus concessisset eidem monasterio omne theloneum de negotiatoribus vel de hominibus eorum qui per ipsam casam Dei sperare videntur vel de hoc quod homines ad eorum dorsa deferunt et ut in villis eorum seu super terris vel cinctis infra aut foris advenerint et negociatum fuerit omne theloneum per eamdem auctoritatem eidem concessisset monasterio Quorum petitionibus libenter acquievimus et per hanc nostram auctoritatem precipimus atque jubemus ut nemo theloneum nec in civitatibus nec in mercatibus aut vicis seu villis vel portubus aut portis ipsi monachi aut negotiatores eorum aut homines eorum qui per ipsam casam Dei sperare videntur sicut in precepto dompni et genitoris nostri continetur nullum theloneum persolvere cogantur nec infra monasterium nec in villis vel territoriis vel aliis locis ad ipsum pertinentibus homines commanentes Et ut hec nostre auctoritatis atque immunitatis preceptio firmior habeatur ac per futura tempora melius conservetur anuli nostri impressione subter eam jussimus sigillari Datum III idus septembris indictione VII anno XX regnante Karolo gloriosissimo rege Actum Marduno monasterio in Dei nomine feliciter Amen