Charter Document - 02340036
Charter Number: | 02340036 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 0859 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis Karolus gratia Dei rex Notum sit omnibus sancte Dei ecclesie fidelibus et nostris presentibus atque futuris quia nos Autissiodorum venientes sacratissimum corpus beati Germani pretiosissimi confessoris Christi solemniter transtulimus rebusque nostre proprietatis regiam celsitudinem imitantes publice honorare decrevimus Dedimus itaque monasterio Sancti Germani ad stipendium monachorum Deo ibidem deservientium res proprietatis nostre sitas tam in pago Autissiodorensi quam in Ternotensi et Avalensi hoc est Luciacum Urum Modelagium et Montem Alonem cum eorum appendiciis et quicquid fidelis noster Gausmarus et modo Iterius ex nostro proprio per nostrum prestitum beneficium visi sunt habuisse ea videlicet ratione ut predictus Iterius nullatenus omni tempore vite sue memoratas res amittat nisi forte nos aliubi ei pro hoc aliud tribuamus omnibus tamen annis in festivitate Sancti Germani kalendis octobris solidos tres pro hac investitura in censum persolvere studeat Confirmamus autem ut nulli liceat predictas donationis nostre res in alios usus ullatenus retorquere nec aliquod servitium proinde ab eisdem monachis repetendo exquirere sed quicquid exinde juste et rationabiliter fieri potest utilitatibus eorumdem proficiat in augmentum et anime nostre prosit in adjutorium Ut autem hec precellentie nostre donationis auctoritas semper in Dei nomine meliorem obtineat vigorem manu nostra eam subter firmavimus et de anulo nostro sigillari jussimus Datum ipso die V idus januarii indictione VII anno XIX regnante gloriosissimo Karolo rege Actum Autissiodori civitate in Dei nomine feliciter Amen