Charter Document - 02340035
Charter Number: | 02340035 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 0856 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis Karolus Dei gratia rex Quicumque regum regie dignitatis culmine preferri desiderant merito omni obsequio Deum efferre debent cujus gratia preferuntur Igitur noverit omnium sancte Dei ecclesie fidelium tam presentium quam ac futurorum solertia quia nos qui ubique provectum sancte Dei ecclesie provehi et sublimari gaudemus opesque ecclesiasticas ut nostras curamus et tuemur precipimus subditam potestati nostre quandam villam de comitatu et dominio Trecassine urbis in integro restitui ac mancipari cuidam monasterio ac monachis ibidem Deo famulantibus quod est in suburbio ejusdem id est Trecassine urbis et vocatur S Bobini Cella constructum in honore S Petri apostolorum principis cui preesse dignoscitur Haidegingus venerabilis abbas quodque etiam monasterium sub tuitione et mundeburdo ex longo tempore constat esse comitis predicte civitatis Cujus monasterii utilitates et necessitates nos considerantes quoniam nobis idem locus charissimus est villam de qua jam supra diximus cum omni sua integritate atque appenditiis suis necnon et mancipia utriusque sexus perpetualiter delegamus predicto loco sancto ac monachis ibidem Deo servientibus mancipandam Vocatur siquidem eadem villa unde omnis hec mentio est Silviniacus et est in pago Tornodrensi episcopatus S Petri subdita potestati comitatus ejusdem urbis et ex multo jam transacto tempore prefato monasterio quoniam pauperrimum erat tradita Non multo vero decurso tempore constat eandem penitus sublatam esse illi loco per violentiam et vim cujusdam Aleranni comitis Nos autem sicut prediximus qui res ecclesiasticas pro viribus curamus ab hinc et in reliquum prefatam villam jam dicto monasterio seu sanctis fratribus ibidem Deo famulantibus perenniter mancipandam jure inviolabili confirmamus ut neque comes nec ulla judicialis potestas quicquam minuere aut infringere conetur ex omni ejusdem ville integritate sed in emolumentum mercedis nostre anime quemadmodum antiquitus illi loco deservire visa est sic quoque eternaliter precipimus deserviendam et mancipamus possidendam Et ut hec nostre recordationis authoritas majorem in Dei nomine detineat vigorem de annulo nostro subter eam jussimus sigillari Idricus diaconus ad vicem Ludovici rescripsit Data IV idus januarii indictione IV anno XIX regnante Carolo gloriosissimo rege Actum Cella Bobini in Dei nomine feliciter Amen