Charter Document - 02340033
Charter Number: | 02340033 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 0855 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives |
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis Karolus gratia Dei rex Si enim quod ad servorum Dei quietem [] Verum licet ecclesiastica atque pontificalis constitutio sua imo et divina auctoritate firma esse prevideat tamen non indecens atque incongrum judicavit si nostra etiam regali auctoritate sua constitutio firma esse perpetuo sanciretur Pariter eis concessimus licentiam omni tempore ex sese eligendi abbatem sicut in memorato privilegio plenius continetur Ac vero et villam videlicet Valliculas ubi ipsum monasterium habetur fundatum cum omnibus appenditiis et adjacentiis vel integritatibus unde memorati cenobii fratres kartarum strumenta ab illustri femina superius memorata Hrotlaum pre manibus habere videntur et villam Caniacum cum suis appenditiis villam Lauram cum suis integritatibus et villam Fontaniculum cum suis territoriis et Columbarium cum suis adjacentiis et Janciacum cum suis integritatibus atque Micariolum et Villamnovam necnon et Metsonum seu Braciacum atque Visiacum sive Stanacum et villam Manescam cum omnibus integritatibus supradictarum villarum rerumque sicut a predicto episcopo venerabili eis ordinabiliter concessum est omni tempore in stipendiis et usibus memorati cenobii fratrum perpetuo presenti hac nostra auctoritate denuo pleniter delegamus Que sunt imprimis per diversa superius dicta loca mansa CXC Simul etiam sicut in sepe dicto privilegio continetur licet eis per exhortationem et ordinationem sui venerabilis archiepiscopi Aldrici corpora que infra diecesim sunt ex locis ub non satis reverenter excoluntur ad jam dictum monasterium deferre videlicet ut majoris dignitatis atque religionis officio inibi quotidie celebrentur Proinde hos nostre auctoritatis imperiales apices erga sepedictum monasterium fieri decrevimus per quos decernentes precipimus atque sancimus ut sicut a memorato venerabili Aldrico archiepiscopo [] Signum Karoli gloriosissimi regis Data non maii anno XII indict I regnante Karolo gloriosissimo rege Actum in villa palatioque regio Carisiaco in Dei nomine feliciter Amen