Charter Document - 02340029

Charter Document - 02340029


Charter Number: 02340029
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 0847
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis Carolus Dei gratia rex omnibus apostolicis episcopis ducibus et illustribus viris tam presenti tempore quam et futuro in regno nostro ubique Dei nomine constitutis Congruum per omnia et in omnibus regali potestati semper que pia et opportuna postulantur libenter obaudire et pro amore divini cultus et augmento justicie postulata concedere quatenus regni nostri stabilitas magis ac magis conservetur et in futuro nobis a Domino eterna merces recompensetur quia dum pro quiete servorum Dei et sancta religione conservanda hoc in presenti nostra auctoritate confirmamus quod perpetuis temporibus inviolabiliter custodiatur exinde ampliorem gloriam a rege regum nos recepturos fideliter credimus Igitur vir illustris et fidelis noster Bernardus abbas de monasterio domne Columbe virginis et martyris seu domni Lupi confessoris divino amore succensus dominorum episcoporum venerabilium patrum nostrorum privilegium optutibus nostris obtulit ut ipsum nostra auctoritate plenius in Dei nomine confirmaremus cujus petitioni libentissime annuentes statuimus ut sicut antiquitus per constitutiones pontificum regumque preceptiones monasterio sanctorum Agaunensium Lirinensium Luxoviensium sub libertatis privilegio constare videntur ita nunc per nostram regalem auctoritatem supra dictum monasterium domne Columbe sub libertatis privilegio manere censemus non quasi nova aut recto ordini contraria constituentes quia de canonica auctoritate nihil minuitur quidquid pro tranquillitate aut pace servorum Dei domesticis fidei conceditur Volumus itaque ut jam dictum monasterium sui juris omni tempore et proprii abbatis gubernatione consistat ut nullus episcopus omnino aut alicujus potestatis persona tam nostris quam et futuris temporibus ordinationem aut potestatem contra regulam S Benedicti in eo exercere presumat neque de rerum ipsius monasterii aliquid contingere nec ad ipsum monasterium nisi aut orandi aut exhortandi gratia aliquando accedere presumat neque episcopus in cujus parochia sepe dictum consistit monasterium in sui juris dominatione vel nostre largitionis beneficio eum aliquando usurpare attentet Si vero necesse fuerit ut ab abbate aut congregatione loci illius illuc evocatus venerit absque dispendio eorum accedat et recedat quatenus nulla inquietudine abbas vel sui monachi pregraventur et qui impedimenta seculi ideo fugerunt ut inter claustra monasterii solitariam ducerent vitam liceat eis per nostram largitionem inibi sine alicujus persone impedimento soli Domino famulari Si quis hec vero que devota mente cum consilio procerum nostrorum episcoporum videlicet atque ducum jam dicto monasterio indulsimus aliquo modo succedente tempore violaverit sicut sanctorum pontificum quorum decreta confirmamus anathemate condemnetur ita et regia censura mulctetur honore proprio privetur et cum rerum suarum amissione perpetuis damnis subjaceat Obsecramus et vos posteros omnesque successores nostros ac per invocationem terribilis Dei tremebundumque judicium ejus contestamur ut quemadmodum statuta vestra a successoribus vestris conservare vultis ita et hoc decretum pro amore Christi et pro tranquillitate servorum ejus a nobis constitutum per futura tempora inviolabiliter conservetur Et si quod absit aliquis huic munificentie nostre contraire tentaverit pro Deo viriliter stetis et causam Dei in illum ut prevaricatorem divine constitutionis terribiliter evindicetis ut mercedis nostre quam nos et vos percepturos credimus sitis participes cum fueritis clementie nostre imitatores servorumque Dei justissimi defensores Illud etiam pro integra mercede nostra placuit inserere ut omnes res que sive a parentibus nostris seu a ceteris fidelibus supradicto monasterio delegate sunt aut inantea fuerint condonate absque ulla diminutione vel separatione inibi permaneant et sub omni emunitate semper consistant ut nullum impedimentum vel damnum a judicibus publicis pars ipsius sancti loci sustinere pertimescat quatenus pro felicitate regni nostri seu regis constantia immensam Domini misericordiam jugiter delectet exorare Et ut hec auctoritas largitionis nostre firmior habeatur et perenniter conservetur manu nostra subtus firmavimus et annuli nostri impressione adsignare decrevimus Gilbertus notarius ad vicem Ludovici recognovit Sigillum Caroli illustrissimi regis Data nonis decemb anno VIII regnante Carolo gloriosissimo rege indict X Actum in Compendio regio palatio in Dei nomine feliciter Amen