Charter Document - 02340028
Charter Number: | 02340028 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 0847 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis Karolus gratia Dei rex Cum petitionibus servorum Dei justis et rationabilibus divini cultus amore favemus superni muneris donum nobis a Domino impertiri credimus Proinde notum esse volumus omnium fidelium nostrorum presentium scilicet et futurorum sagacitati quia monachi monasterii sancte Columbe martyris Christi In quo ipsius et sancti confessoris corpora humata venerantur adientes serenitatem culminis nostri innotuerunt eo quod antecessores illorum regio munere ab antiquis temporibus ob necessitatem suam subplendam cotidie karradas duas lignorum de silva Sancti Stephani que adjacet ville Nadiliaco absque ullius persone contradictione accepissent Sed propter futuras occasiones evitandas petierunt serenitati nostre Ut quod antiqua consuetudine et regio dono ipsi et antecessores ipsorum actenus adipisci meruerant per nostre auctoritatis preceptum deinceps firmius tenere potuissent quorum petitionibus ob divinum amorem assensum prebuimus et hos nostre largitionis apices memoratis monachis et eorum successoribus fieri jussimus per quos sanccimus Ut de jam dicte silve karradis duabus netionendis monachis In sepe dicto monasterio commorantibus per futura tempora nullus impedimentum facere presumat Quatinus pro nobis conjuge proleque nostra ac stabilitate totius regni a Deo nobis commissi eos liberius domini misericordiam exorare delectet et Ut hoc nostre munificentie preceptum inviolabilem futuris temporibus atque inconvulsum obtineat firmitatem manu propria subter eum firmavimus et anuli nostri impressione signari jussimus Signum Karoli gloriosissimi regis + Gislebertus notarius ad vicem Hludovici recognovit et subscripsit + Data nonas decembris anno VIII regnante Karolo gloriosissimo rege indictione X Actum In Compendio regio regio palatio In Dei nomine feliciter amen