Charter Document - 02340027
Charter Number: | 02340027 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 0847 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis Karolus gratia Dei rex Si illius amore cujus munere ceteris mortalibus prelati sumus soli Deo sub sancta religione militantibus ad laudem honoremque ipsius et ad animarum salutem supernis angelorum cetibus in eterna beatitudine adscribendarum terrene commoda subsidii temporalis sine quibus presens transigi non potest comparamus ut illi tantummodo sine impedimento quantum mortalitatis presentis sinit fragilitas libere deserviant cui se semel mancipasse ad laudem obsequiumque ipsius totum vite sue cursum noscuntur nostri laboris studium et pietatis opus apud eum nullatenus fore sine fructu credimus sine quo nec velle quisquam bene potest quanto magis perficere Igitur comperiat omnium fidelium sancte Dei ecclesie tam presentium quam futurorum sinceritas quia venerabilis Wenilo sancte Senonice ecclesie archiepiscopus ostendit nostre serenitati preceptum a domno et genitore nostro augusto Hludovico et petitione reverendi quondam sui predecessoris Hieremie factum de cellis monachorum sui episcopatus humiliter petens ut ea nostre auctoritatis etiam quoque scripto innovare dignaremur Cujus rationabili petitioni denegare noluimus Sed pro amore Dei admonitionibus illius libenter nos paruisse cunctis notum esse volumus Quocirca notum sit omnibus Dei fidelibus et nostris presentibus atque futuris quia prefatus dilectus nobis Wenilo archiepiscopus prefatam domni et genitoris nostri pre manibus tenens ejusdem modi relationis ac rationis preceptionem humili suggestione clementie nostre innotuit eo quod celle cenobiales episcopii cui auctore Deo preest id est cella S Petri et cella S Johannis et cella S Remigii in quibus monachi sub sancte regule disciplina religiosam vitam divine pietati toto laboris adnisu debent exibere variis casibus diversisque indigentiis quibus humana fulcitur fragilitas ante addicti sub manibus et potestate antecessorum ipsius urgente omnimoda inopia longe a suo proposito oberrantes exorbitaverunt Dum videlicet memoratarum substantia cellarum per divisionem olim factam inminita fuisset et qui preerant episcopi non habentes unde subsidia sumptuum suis usibus necessaria caperent ex eisdem cellis quantum extorquere quibant dum aliunde sufficientiam habere non possent dari sibi cogebant Sicque fiebat ut hii qui devota stabilitate mentis et corporis ibidem superne pietati laudes persolvere suamque vitam commendare pro nostra quoque conjugis ac liberorum incolumitate et pro regni divina nobis miseratione concessi conservatione proque totius ecclesie indulgentia et felici ad eternam beatitudinem perventione interpellare debeant dum a monasterii claustris turpiter queritando ea quibus suam tuerentur inopiam longe lateque vagarentur confusa ordine quem servare debuerant non solum eorum causa que premisimus nobis nihil prodesse poterant verum etiam sibi suisque prelatis non absurde plurimum crederentur obesse Cujus rei gratia memorati episcopi precibus admoniti dignum opus reipsa fieri duximus ut dum adhuc in hoc mortali corpore substitimus non solum [iis] qui nunc temporis in eisdem locis divinis cultibus mancipati esse noscuntur sed illis quoque qui futuris temporibus amore superne sapientie inlustrati eadem ad serviendum Deo expetierint loca prospiciamus quatinus ex eisdem temporalium solatia sumptuum suo ordini congruentia habeant quibus in hac peregrinatione interim sustentari queant donec ad eterne patrie gaudia divina misericordia vocati valeant pervenire Constituentes itaque hoc nostre auctoritatis preceptum juxta memorati episcopi petitionem decrevimus fieri ut ex rebus quascumque supra jam nominate celle nunc temporis usibus monachorum ibidem Deo servientium deputatas habent nullus episcoporum quicumque divina vocatione per tempora successerit presumat aliquid subtrahere vel inminuere quolibet argumento vel occasione neque in beneficium dare aut suis usibus adplicare sed ita per omnia conservare studeat sicuti memoratus episcopus in libelli serie singula loca per ordinem adnotando digessit et manu sua subscripsit et in conventu episcoporum eos qui aderant subscribere rogavit propter cavendas omnimodas contentiones que futuris temporibus poterunt aboriri sed nec eorum aliud servitium vel majora munera inde sibi pro tempore usurpet preter ea que in libello eodem idem ipse episcopus inserere putavit Ac ne hujus decreti causa in eisdem cenobiis abbates vel monachi constituti contra suum incipiant superbire episcopum precavimus omnem occasionem amputandam neque locum diabolo dandum salva scilicet in omnibus auctoritate et potestate episcopi in cunctis ecclesiastice regule disciplinis videlicet ut easdem cellas sub proprio semper regimine gubernans secundum institutionem sancte regule abbates constituat et si necesse fuerit mutet prava queque corrigat superflua resecet virtutes nutriat eradicet vicia utque bonus agricola evellens frutices patrum sequens instituta discernat qualem cuique terre sementem mandare debeat Hanc autem nostre constitutionis auctoritatem ideo factam ne religionis ordo in supra scriptis locis nostris futurisque temporibus confundatur sed per omnia in Dei servitio ad cujus laudem et obsequium conditi sumus inviolabiliter in perpetuum conservetur ut pleniorem in Dei nomine cunctis temporibus obtineat firmitatem manu propria subter firmavimus et anuli nostri impressione signari jussimus Signum Karoli gloriosissimi regis Gislebertus notarius ad vicem Hludowici recognovit et subscripsit Data VII kalendas mar anno VIII regnante Karolo gloriosissimo rege indictione X Actum in monasterio S Martini in Dei nomine feliciter Amen