Charter Document - 02340026
Charter Number: | 02340026 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 0800 - 0900 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis Karolus Dei gratia rex Si liberalitatis nostre munere locis Deo dicatis quiddam conferimus beneficii necessitates ecclesiasticas nostro relevamus juvamine atque regali tuemur munimine id nobis et ad mortalem vitam temporaliter transcendam et ad eternam feliciter obtinendam profuturum liquido credimus Itaque notum sit omnibus fidelibus sancte Dei ecclesie et nostris presentibus scilicet atque futuris quia satis dilectus et carissimus nobis Hugo abbas monasterii Sancte Marie genitricis Christi sanctique Juliani martyris Autissiodorensis ecclesie ad nostram se conferens sublimitatem obtulit obtutibus nostris quasdam privilegiorum conscriptiones in quibus continebatur insertum qualiter quasdam res eidem monasterio virginibusque ibidem Deo sub canonica auctoritate degentibus apostolice sedis antistes venerandus Gregorius sua auctoritate confirmasset id ipsum a beato Palladio prefate civitatis episcopo obtinente Insuper etiam ostendens auctoritates piissimi imperatoris augusti Ludovici in quibus continebatur quod non solum idem imperator excellentissimus verum etiam predecessores ejus imperatores videlicet et reges Francorum jam dictis Deo sacratis ad perpetualiter possidendum et ad supplementum victus et vestitus preceptis et auctoritatibus annotassent Scilicet pro rei infirmitate postulavit nobis prefatus abbas ut paternum seu antecessorum nostrorum regum morem sequentes hoc preceptum nostre auctoritatis fieri de universis rebus juste et legaliter ipso monasterio competentibus videlicet de areis tribus in civitate sitis et de pratis et terris supra fluvium Belche et de rebus circa monasterium constitutis scilicet de villa que vocatur Vallis cum cella Sancti Lupi et alteram juxta eam que vocatur Poziacus in Nantilla quoque villa mansum parceringum unum et in Bercuaco villa et in Graciaco villa juxta Sanctum Priscum et in Valente villa et in circuitu monasterii vineas et terras aquarum cursus cum mancipiis utriusque sexus ibidem commorantibus Clamiciacus quoque villam in eodem comitatu sitam In pago quoque Aquitanico villam que vocatur Sisina et in comitatu Senonico villa Mitiganna in comitatu Wastinensi Ipduaco villam Cujus suggestionem ac rationabilem petitionem annuere placuit et quicquid ut predictum est postulavit ad effectum perducere curavimus Proinde hos nostre auctoritatis apices erga predictas monasterii basilicas virgines que inibi Domino servientes divino inspirante amore fieri jussimus per quos decernimus atque sancimus ut loca supra nominata cum omnibus ad se juste et legaliter pertinentibus sicut a sepedictis imperatoribus et regibus collata sunt ita per hanc nostram auctoritatem in earum jure ac potestate absque alicujus diminoratione aut retractatione permaneant Et ut nullus successor abbas videlicet aut rector memorati monasterii ab earum donatione ea quoquo modo auferre aut in aliam partem transferre presumat quatenus sublata omni indigencia victus et vestimentorum pro nobis conjuge proleque nostra et pace ac stabilitate tocius regni a Deo nobis commissi alacrius eas indesinenter Dei misericordiam exorare delectet Et ut hec nostre confirmationis auctoritas pleniorem in Dei nomine obtineat firmitatem de anulo nostro subter jussimus sigillari