Charter Document - 02340025
Charter Number: | 02340025 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 0836 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine domini Dei et salvatoris nostri Jesu Christi Ludovicus divina propitiante clementia imperator augustus Notum esse volumus cunctis fidelibus sancte Dei ecclesie et nostris presentibus scilicet et futuris quia olim dum monasticum ordinem usquequaque depravatum esse constaret et ad eum corrigendum atque emendandum imo ad pristinum debitumque modum et rectitudinem auxiliante domino reducendum quemdam abbatem ejusdem ordinis ferventissimum Benedictum cognomine per monasteria imperii a Deo nobis commissi destinaremus contigit eum ad monasterium quod dicitur S Columbe haud procul ab urbe Senonensi devenire in quo cum cetera regulariter ordinare satageret quia tunc temporis abbatem canonicum Jacob vocabulo inibi preesse contigerat quasdam villas que priscis temporibus ad usus fratrum ibidem Deo famulantium fuerant destinate segregavit ut absque regali aut publico servitio vel quolibet abbatis dono aut exactione usibus eorum perpetuo deservirent id est villam que dicitur Morus cum omnibus ad se pertinentibus et villam que dicitur Sarmacia cum omnibus ad se pertinentibus similiter et Tauriaci villam cum omnibus ad se pertinentibus similiter villam Patricii cum omnibus ad se pertinentibus similiter et villam que Longaaqua nuncupatur cum omnibus ad se pertinentibus similiter et illa omnia que in hiis villis pars predicti monasterii habere dignoscitur quarum nomina hec sunt Gromenvilla Aurosi villa Messeriaci villa Canapi villa Coriacici villa Gavunciaci villa Floxi villa Curtennis villa Spiriaci villa Abonis villa Bandrici villa Paciaci villa Luponis villa Syncleriaci villa Regniaci villa necnon desuper fluvium quod dicitur Fullonis hospitiola duo atque etiam illud quod Auffridus et Donatus nepotes Jeremie quondam Senonice urbis episcopi ad prefatum monasterium legaliter contulerunt similiter vineas et terras aratorias ac prata que in circuitu memorati monasterii S Columbe esse noscuntur atque hospitiola que in loco qui dicitur Canalis esse noscuntur Sed quoniam deinceps memoratum monasterium per surreptionem quorumdam ecclesie Senonice subditum fuerat licet hoc denuo liquidius cognoscentes in suo cum jure et dominatione ac propriorum abbatum regimine constituissemus veniens venerabilis vir Supplicius ejusdem abbas cenobii ad nostre majestatis presentiam humiliter nostre supplicavit clementie ut nostram mereretur percipere preceptionem per quam nostris futurisque temporibus idem nostrum constitutum firmum atque inviolabile permaneret Cujus petitionibus favendum dignum ac rationabile judicantes hos nostros imperiales apices erga sepedictum monasterium fieri jussimus per quos precipimus atque sancimus ut nulli ecclesie subditum sed in suo suorumque rectorum dominio et gubernatione degens nihil obsequii aut solutionis vel quicquam servitii de memoratis villis ullo unquam tempore solvat aut solvere compellatur sed semper absque ulla sui diminutione in usus fratrum inibi Deo militantium variisque illorum necessitatibus deserviant nec quispiam earum quicquam ejusdem aut alterius professionis abbas in beneficium cuipiam dare presumat sed sicut diximus eorum usibus pauperumque receptionibus perenniter obsequantur Ea vero que ad sarcienda ejusdem monasterii tecta necessaria fuerint de communibus ipsius monasterii rebus ut inrefragabiliter reficiantur decernimus atque jubemus Et ut hec nostre confirmationis authoritas nostris successorumque nostrorum temporibus inviolabiter conservetur manu propria nostra eam subter firmavimus et anuli nostri impressione assignari jussimus Signum Ludovici serenissimi imperatoris Data IV nonas aprilis anno Christo propitio XXIII imperii domni Ludovici piissimi augusti indictione XIII Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter Amen