Charter Document - 02340024
| Charter Number: | 02340024 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 0835 |
| Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Dei et salvatoris nostri Jesu Christi Ludovicus divina repropitiante clementia imperator augustus Si enim quod ad servorum Dei quietem pertinet devotissima sollicitudine et imperiali providentia procuramus ad emolumentum anime nostre vel eternam beatitudinem capessendam hoc proculdubio pertinere non dubitamus Idcirco notum fieri volumus omnibus sancte Dei ecclesie fidelibus nostrisque presentibus scilicet et futuris quia Aldricus venerabilis Senonice urbis archiepiscopus nostre suggessit mansuetudini de quodam monasterio memorati episcopii sui quod juxta muros ejusdem civitatis in honorem beati Remigii confessoris Christi positum fuerat et propter impedimenta quedam que ex propinquitate atque assiduitate prefate urbis monachi illi Domino famulantes perpeti videbantur ipse in alterum locum cujus vocabulum est Vallilias octavo scilicet ab eadem urbe milliario eum fecerit transmutari Quem etiam locum Rothlaum quondam Magnerii comitis uxorem supradicto sancti Remigi monasterio ob suam virique sui requiem atque remedium donationis titulo delegavisse testatus est Sed ne quamlibet contrarietatem aut inquietudinem a presulibus per tempora labentia in eadem sede sibi succedentibus monachi quos a memorato loco transmigrari fecerat quolibet tempore perpeti cogerentur privilegium eis ecclesiastica auctoritate in urbe supradicta una cum venerabilibus coepiscopis fidelibus nostris diversarum ecclesiarum constitutis se fecisse professus est sicut etiam eo perspecto atque relecto manifestissime claruit In quo firmissime consensu omnium sanxerunt ut nullus pontificum succedentium quidpiam de rebus quas in priori loco degentes possederant imminuere aut majora illi servitia que sub eo pertulerant inferre presumeret sed liceret illis res ad memoratum monasterium religiosissima devotione fidelium delegatas quieto ordine possidere nihilque ei oneris amplius imponere quam in memorato privilegio cum eisdem venerabilibus coepiscopis confirmato constitutum esse constabat Verum licet ecclesiastica atque pontificalis constitutio sua imoque divina authoritate esse prevideat tamen non indecens atque incongruum judicavit si nostra imperiali authoritate sua constitutio firma esse perpetuo sanciretur Proinde hos nostre authoritatis imperiales apices sepe dicto monasterio fieri decrevimus per quos decernentes precipimus atque sancimus ut a memorato venerabili Aldrico archiepiscopo consentientibus dignissimo honore coepiscopis suis constitutum ac privilegio eorumdem aliorumque complurium sacerdotum Christi atque abbatum manibus roborato confirmatum est ita deinceps per hanc nostram authoritatem fixum atque inconcussum inviolabiliter permaneat Nec quispiam episcoporum in memorata urbe per tempora labentia Christo propitio succedentium quicquam minuere immutare aut quippiam servitii amplius quam in sepe dicto privilegio insertum est augere presumat sed liceat monachis per tempora Domino inibi militantibus sub conditionibus in jam dicto privilegio taxatis quiete regulariterque vivere et pro nobis conjuge proleque nostra ac stabilitate imperii a Deo nobis commissi atque conservandi jugiter Domini misericordiam propensius exorare Et ut hec nostre confirmationis authoritas tam nostris quam successorum nostrorum temporibus inviolabilem atque inconvulsam obtineat firmitatem de annulo nostro subter eam jussimus assignari Signum Ludovici serenissimi augusti Data XVI kalendas decembris anno Christo propitio vigesimo secundo imperii domini Ludovici piissimi augusti indictione XIII Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter Amen Hirminmarus notarius ad vicem Hugonis recognovi
