Charter Document - 02340023
Charter Number: | 02340023 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 0835 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine domini Dei et salvatoris nostri Jesu Christi Ludovicus divina repropitiante clementia imper augustus Si petitionibus servorum Dei justis et rationabilibus quas majestatis nostre auribus insinuaverint divini cultus amore favemus illius misericordiam nobis propensius conciliandam omnino confidimus Quapropter notum esse volumus cunctis fidelibus sancte Dei ecclesie et nostris presentibus scilicet et futuris quia Christianus venerabilis abbas monasterii sancti Germani confessoris Christi quod est situm in suburbio Autissiodorensium adiens serenitatem culminis nostri suggessit mansuetudini nostre antecessorem suum abbatem Deus Dedit vocabulo nostram jamdudum petivisse clementiam ut nostre auctoritatis precepto licentiam sibi monachisque in eodem monasterio sub suo regimine degentibus daremus abbatibus more humane fragilitatis decedentibus ex semetipse secundum S Benedicti regulam eligendi abbatem nosque ejus rationabilibus precibus annuentes non solum eamdem licentiam ob divinum amorem tribuisse sed nostro imperiali precepto eam denuo confirmasse Sed quoniam quibusdam emergentibus adverse partis turbinibus idem nostre confirmationis scriptum nobis fideliter obediendo excidisse seque amisisse professus est humillimis precibus nostre supplicavit clementie ut memoratam auctoritatem nostri favoris benignitatisque abundantia rescriptam recipere mereretur Cujus supplicationes dignas ac rationabiles judicantes aurem illi accommodare libuit et idcirco hos nostre auctoritatis apices circa memoratum Christianum abbatem ac monachos in sepe dicto monasterio S Germani confessoris Domini per tempora labentia sub regulari habitu degentibus fieri darique decrevimus per quos precipimus atque jubemus ut quandocumque quispiam abbatum ejusdem monasterii divina vocatione rebus humanis excesserit licentiam habeant ex semetipsis si talis inter eos inveniri poterit qui eis secundum regularem ordinem preesse valeat et prodesse abbatem eligere quatenus regularis ordinis normam ejus sanctissima administratione integerrime conservantes immo adimplere studentes pro nobis conjuge proleque nostra ac stabilitate et pace totius imperii a Deo nobis commissi attentius eos quietiusque Domini misericordiam indefessis precibus exorare delectet Et ut hec nostre preceptionis auctoritas nostris et successorum nostrorum temporibus inviolabilem et inconvulsam obtineat firmitatem manu propria nostra subter eam firmavimus et anuli nostri impressione assignari jussimus Data IV kalendas augusti anno Christo propitio vigesimo secundo imperii domni Ludovici piissimi augusti indictione XIII Actum Luco villa in Dei nomine feliciter Amen