Charter Document - 02340021
Charter Number: | 02340021 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Foundation |
Date: | 0833 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Dominis sanctissimis et reverendissimis fratribus et coepiscopis religiosissimis quoque et venerabilibus abbatibus in ditione domini imperatoris Hlotharii serenissimi augusti constitutis Aldricus minimus servorum Christi famulus sancte Senonice ecclesie archiepiscopus Optime venerabilis et Deo devota sanctitas vestra novit quanta sit cura et sollicitudine commissum nobis pastorale regimen tuendum atque tractandum Quum simus igitur in specula ecclesie constituti et viam ceteris per quam ingredi ad vitam debeant debeamus ostendere quantum posse et intelligere divina clementia dederit satagendum est ea que nobis commissa sunt secundum Dei voluntatem provide prudenterque tractare ut non solum tantum que dum advivimus in presenti tempore nostris valeant prodesse subjectis verum etiam et in perpetuum illis prospecta proficiant qui in locis divino cultui mancipatis nostreque solertie ad regendum pro tempore commissis superne pietati servituri sunt Qui dum de corporis necessitatibus victus dico ac vestimenti solliciti non fuerint animum libere in divine contemplationis specie figere valeant Cui summo ac salutari bono inherentes eo semper suspirant tota spei libertate suspensi quo se pervenire divina duce gratia eterne vite premium jam consecuti gaudebunt Et tamen cum sciamus res ecclesie esse oblationes fidelium pretia peccatorum et patrimonia pauperum easque nobis administrandas procurandas atque ordinandas suscepisse Harum rerum administratores nos esse meminisse debemus et redditus expensasque earum eis usibus applicare quorum gratia divinis altaribus allegate noscuntur Proinde ad sanctitatis vestre piissimam intentionem perducere statui qualiter cellas monachorum ecclesie episcopii parvitati mee commissi id est cella S Remigii confessoris Christi in suburbio civitatis constructa que olim per divisiones predecessorum meorum tempore fuit disrupta et ob hanc negligentiam monachi qui ibidem Deo degere videbantur propter inopiam et importunitatem loci regulam beati Benedicti ut debuerant penitus observare non poterant Idcirco una cum consilio fratrum nostrorum canonicorum videlicet et monachorum necnon et fidelium laicorum visus est nobis propter importunitatem loci et monachorum ibidem Deo degentium prefatam cellam ad Valliculas transmutare et a fundamento edificare quam Rothlaus ob amorem Dei et remedium anime viri sui Meginarii sive pro seipsa suorumque liberorum ac parentum ad supradictam cellam Beati Remigii per donationis titulum delegavit vel tradidit ea videlicet ratione ut divinus ibi ageretur cultus et illis pro quorum salute traditum fuerat augeretur merces Volumus etiam ut loca super que edificatum fuit supradictum monasterium id est agros vineas prata areas vel omnia que infra muros civitatis habuit vel extra absque alicujus diminutione ac impedimento habeant rectores et monachi ad eorum usus qui ibidem Deo sub norma beati Benedicti degerint Hujus itaque rei causa hanc seriem libelli digestam sanctissimo cetui vestro relegendam atque vestris subscriptionibus roborandam obtuli quo statuere per vestram unanimitatem decrevi ut nullus deinceps episcoporum quicumque per tempora divina prestante successerint gratia quicquam de his rebus quas presenti tempore memorata cella usibus monachorum attributas possidet minuere vel abstrahere vel aliis usibus applicare vel beneficii quicquam vel suorum vel extraneorum dare presumat sed ut intimatum est quecunque nunc temporis retinet per diversa loca et territoria usibus monachorum deputata et que a timentibus Deum eidem postmodum fuerint loco collata absque ulla diminutione vel substractione celle et monachis ibidem conversantibus maneant inconvulse Hec autem sunt infrascripta loca monachorum stipendiis in memorata cella degentium destinata Primitus Valliculas ubi edificare prefatum volumus monasterium Staticus cum adjacentiis suis id est Vetus Ferrarias et Petra Ursana cum territoriis et sylvis Chryniacus cum adjacente sibi Hermentaria cum territoriis et sylvis Fontanicula cum territoriis Lausa cum adjacentiis suis hoc est vico Sancti Sidronii cum territoriis et sylvis et simul latione Bracciacus cum territoriis Columbarius cum adjacentiis suis hoc est Estiniacus Silviacus et territoria eorum cum sylvis Villamanesca cum adjacente sibi ponte et territorio Misceriacus cum adjacente sibi Ternanta Villanova cum adjacentiis suis hoc est Cavanarias et Capotenus Noerollis cum adjacente sibi Caprenciis cum territoriis et sylvis et simul puteolis In summa sunt mansa centum nonaginta et hospitia decem et novem Quidquid itaque in supradictis locis vel circa eamdem cellulam presenti tempore monachi in eadem divine gratie famulantes possidere noscuntur vel si qua sunt alia que forte meam fugerunt memoriam et tamen ea suis stipendiis assignata retinent cum territoriis vineis pratis sylvis aquis aquarumve decursibus et ceteris adjacentiis ipsis tantum ex integro ut premissum est eorumque usibus jure perpetuo absque ulla diminutione sub pretexto memorati episcopii nostri jure debito cedant At vero episcopus qui pro tempore auctore Deo prefuerit abbatem de eodem monasterio eum videlicet quem omnis congregatio sibi ordinandum poposcerit et sinceritas morum et bonorum actuum probitas commendaverit si inter eos talis inveniri quiverit eis ordinandum procuret Quod si talis inter eos minime inveniri potuerit de eadem parochia vel dioecesi Senonica consentientibus sanctis coepiscopis ejusdem dioecesis et circumpositis venerabilibus abbatibus eis preficiendum atque ordinandum provideat In aggregandis quoque monachis hunc modum abbas qui prefuerit teneat ut tricenarium numerum quantitatis summa non excedat donec rerum copia major succrescat Episcopus quoque in exigendis muneribus abbatem ejusdem loci non gravet sed sufficiat ei ad annua dona equus unus et scutum cum lancea Quod si in expeditionem publicam ire jussus fuerit addantur ei de eodem loco carra duo unum vini alterum farine verveces decem supra que in exigendis muneribus cupiditatis avaritieque causa gravare eos nullatenus presumat ne et monachi ejusdem cellule hujuscemodi negotio a suo proposito exorbitare et episcopus causa eorum perditionis addictus sempiternas cogatur luere penas Corpora etiam sanctorum que in nostra parochia jam dicta expectant sui beatam immutationem a pravis et desidiosis custodibus permaxime negliguntur ita ut officio luminaris ac debita careant custodia Idcirco ob amorem Dei cui viventes in carne servierunt et emolumentum anime nostre per voluntatem et licentiam domini ac piissimi Ludovici ac Caroli regum quia congruum ad hoc locum invenimus illo deportanda volumus Sed quia sacra authoritas vetat ne in talibus et similibus ecclesiis Christi per alicujus incuriam scandalum inferatur multorum episcoporum exposcit consensum ad vestre paternitatis notitiam hec omnia perferri volumus quatenus vestra deinceps censura et locus ipse quod favente Deo ordinandum stabilimus et memoratis sanctorum pignoribus a Dei servis ibidem Deo famulantibus digne et laudabiliter serviatur et pro Domini nostri ac totius sancte Dei ecclesie statu indefesse vota debita persolvantur Quod opus Deo dicatum ut per tempora labentia omnibus sanctissimis patribus et fratribus in Dei nomine consentientibus firmiorem obtineat rectitudinis statum et intactum permaneat manu nostre parvitatis subter relegenda firmamus Et ut rata deinceps manere possint que scripta sunt manibus vestre sanctitatis roboranda expostulamus In Christi nomine Aldricus ecclesie Senonice indignus archiepiscopus hoc privilegium fieri decrevi et subscripsi In Christi nomine Landramnus Turonice ecclesie archiepiscopus recognovi et subscripsi In Christi nomine Bartholomeus Narbonensis ecclesie archiepiscopus feci et subscripsi Jonas Aurelianensis ecclesie indignus episcopus huic facto adstipulator subscripsi Ego Raynardus Rothomagensis episcopus subscripsi Rotualdus Suessionensis episcopus huic facto subscripsi Aldricus Cenomanice urbis episcopus Careviltus Bajocensis episcopus subscripsi In Dei nomine Radulfus Luxoviensis episcopus adstipulator huic facto subscripsi Acamradus Parisiorum indignus episcopus subscripsi Stephanus Bituricensium indignus episcopus subscripsi Altadus Genevensis episcopus subscripsi Adalhelinus Cathalaunensis episcopus subscripsi Ragnerius Ambianensis episcopus subscripsi Helias Tricassinensis episcopus subscripsi Hubertus Meldensium episcopus subscripsi Alduinus Virdunensium episcopus subscripsi Delricus Basiliensis episcopus subscripsi Ego Fulconinus Warmatiensis episcopus indignus In Dei nomine Teugrinus Albensis episcopus Atto Nannetensis civitatis episcopus Gerfredus Nivernensis episcopus Facona episcopus Boso abbas ex monasterio S Benedicti subscripsi Adrevaldus abbas ex monasterio Noviacensi Deidonus ex Remensi cenobio abbas Christianus abbas monasterii S Germani In Dei nomine ego Bernoinus Carnotensis episcopus subscripsi Ragnemundus abbas de monasterio Sancti Carilelphi Ingelnonus Sagiensis episcopus subscripsi Fova Cavilonensis episcopus subscripsi