Charter Document - 02340020
Charter Number: | 02340020 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Election |
Date: | 0829 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Excellentissime venerationis honore dignissimo Hilduino domino vere sanctissimo Senonice plebis humillima devotio eterne prosperitatis in domino salutem Quia divina inspirante mesericordia fastidiose importunitatis nostre clamoribus mi domine sepe compati dignati estis idcirco etiamnum nimia compulsi necessitate vestre celsitudinis aures inquietare presumpsimus Novimus etenim reverentissime Domine quomodo prioribus petitionibus nostris benigne et misericorditer adsistere dignati estis quomodo etiam a nullis nostris meritis et quod nunquam futurum sperabamus alteram nobis electionem impetrare ac concedere studuistis Sed quoniam peccatis nostris ut credimus exigentibus vota et desideria quibus sanctitatem vestram toties pulsare ausi sumus plurimum impedita ad effectum pervenire non meruerunt idcirco et hac vice ad vos causas miserie nostre referre compulsi sumus Fecimus domine mi et nunc secundam electionem et invenimus hominem ex nostris a puero nobis bene notum genere et moribus non infamem docilem etate huic officio congruum litteratorie professionis non usquequaque ignarum divine quoque scientie non penitus expertem quarumdam etiam aliarum artium portionem habentem Quem cum obtulissemus nullatenus putantes rejiciendum ipsis missis dominicis impedientibus quod optavimus non meruimus adipisci Propterea vestre pietatis vestigiis animo provoluti flebiliter postulamus ut tamdiu rem suspendere dignemini quousque cum scripto homine ad vestram celsitudinem properantes ipsi vobis melius nostram pandamus memoriam Et siquidem ad hoc onus ferendum persona quam dicimus sufficere minusve poterit dignationis vestre judicio aut suscipiatur aut reprobetur dum amplius nec nos adquisitis occasionibus quidam sic crucient nec a nobis abjectissimis vestra mansuetissima sublimitas diutius inquieretur His itaque clementie vestre suggestis atque utinam impetratis oramus supernam misericordiam ut multimoda vos prosperitate valere concedat et eterne beatitudinis gaudia consequi quandoque permittat Eximio domino et vere sanctissimo Hilduino sacris negotiis a Deo prelato Senonice urbis abjecta et humilis ecclesia perpetuam salutem