Charter Document - 02340018
Charter Number: | 02340018 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 0825 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hieremie et Jone venerabilibus episcopis in Domino salutem Venerunt ad presentiam nostram Halitgarius et Amalatius episcopi VIII idus decembris deferentes collectiones de libris sanctorum patrum quas in conventu apud Parisio habito simul positi collegistis quas etiam coram nobis perlegi fecimus Et quia placuerunt et ad id propter quod collecte sunt necessarie atque utiles a nobis judicantur sub omni celeritate censuimus dirigendas Idcirco admonendo precipimus solertie vestre ut priusquam de his aliquid domno apostolico indicetis diligenti cura eadem vos recensere curetis et ea que melius et aptius presenti negotio convenire inveneritis excerpere atque describere illique ad legendum offerre studeatis Quia enim ut nostris nos ab eo petere voluimus licentiam quatenus has collectiones a sacerdotibus nostris fieri permitteret ideo non poterit pretermitti quin ostendatur quod ex ipsius permissione collectum est Illud tamen summopere previdete ut ea illa de his ostendatis que rationi de imaginibus habende per omnia conveniant et quod ipse vel sui rejicere minime valeant sed et vos ipsi tam patienter ac modeste cum eo de hac causa disputationem habeatis ut summopere caveatis ne nimis ei resistendo eum in aliquam irrevocabilem pertinaciam incidere compellatis sed paulatim verbis ejus quasi obsequendo magis quam aperte resistendo ad mensuram que in habendis imaginibus retinenda est eum deducere valeatis et ideo potius efficere contendatis ut negotium de quo agitur ad meliorem quam ad pejorem statum cum Dei adjutorio perducatur Postquam vero hanc rationem de earumdem imaginum causa consummaveritis si tamen hoc ad nihilum romana pertinacia permiserit ut ratio inter vos habita aliquo bono et convenienti fine claudatur et ille vobis indicaverit quod legatos suos ob eamdem causam in Greciam mittere velit volumus ut eum interrogetis si ei placeat ut nostri legati pariter cum suis in Greciam pergant Et si hoc ei melius visum fuerit seque omnino velle responderit tunc volumus ut sub omni festinatione litteris vestris a vobis ad nos directis nos inde certos faciatis simulque et de vestro adventu ad nos ut eo tempore quo vos ad nostram veneritis presentiam Halilgarium et Amalarium nobiscum inveniatis Vos autem cum domno apostolico considerate ubi ille vel quando velit ut sui ac nostri legati ad naves conscendendas se jungere debeant et hoc nobis per vosmetipsos cum Deo volente veneritis adnuntiare potestis