Charter Document - 02340017
Charter Number: | 02340017 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 0822 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives |
Charter:
In nomine domini Dei et salvatoris nostri Jesu Christi Hludovicus divina ordinante providentia imperator augustus Si illius amore cujus munere ceteris mortalibus prelati sumus soli Deo sub sancta religione militantibus ad laudem honoremque ipsus et ad animarum salutem supernis angelorum cetibus in eterna beatitudine adscribendarum terrena commoda subsidii temporalis sine quibus presens vita transigi non potest comparamus ut illi tantummodo sine impedimento quantum presentis mortalitatis sinit fragilitas libere deserviant cui semel se mancipasse ad laudem obsequiumque ipsius toto vite sue cursu noscuntur nostri laboris studium et pietatis opus apud eum nullatenus fore sine fructu credimus sine quo nec velle quisquam bene potest quanto magis perficere Igitur comperiat omnium fidelium sancte Dei ecclesie tam presentium quam futurorum sinceritas quia vir venerabilis Hieremias sancte Senonice ecclesie archiepiscopus humili suggestione clementie nostre innotuit eo quod celle cenobiales episcopii cui auctore Deo preest id est cella Sancti Petri et cella Sancti Johannes et cella Sancti Remigii in quibus monachi sub sancte regule disciplina religiosam vitam divine pietati toto laboris adnisu debent exhibere variis casibus diversisque indigentiis quibus humana fulcitur fragilitas ante addicti sub manibus et potestate antecessorum ipsius urgente omnimoda inopia longe a suo proposito aberrantes exorbitaverunt dum videlicet memoratarum substantia cellarum per divisionem olim factam imminuta fuisset et qui preerant episcopi non habentes unde subsidia sumtuum suis usibus necessaria caperent ex eisdem cellis quantum extorquere quibant dum aliunde sufficientiam habere non possent dari sibi cogebant sicque fiebat ut hii qui devota stabilitate mentis et corporis ibidem superne pietati laudes persolvere suamque vitam commendare pro nostra quoque conjugis ac liberorum incolumitate et pro regni divina nobis miseratione concessi conservatione proque totius ecclesie indulgentia et felici ad eternam beatitudinem perventione interpellare debebant dum a monasterii claustris turpiter queritando ea quibus suam tuerentur inopiam longe lateque vagantur confuso ordine quem servare debebant non solum eorum causa que premisimus nobis nihil prodesse poterant verum etiam sibi suisque prelatis non absurde plurimum crederentur obesse Cujus rei gratia memorati episcopi precibus admoniti dignum opus supra fieri duximus ut dum adhuc in hoc mortali corpore subsistimus non solum iis qui nunc temporis in eisdem cellis divinis cultibus mancipati esse noscuntur sed illis quoque qui futuris temporibus amore superne sapientie inlustrati eadem ad serviendum Deo expetierint loca prospiciamus quatenus ex eisdem temporalium solatia sumtuum suo ordini congruentia habeant quibus in hac peregrinatione interim sustentari queant donec ad eterne patrie gaudia divina misericordia vocati valeant pervenire Constituentes itaque hoc nostre auctoritatis preceptum juxta memorati episcopi petitionem decrevimus fieri ut ex rebus quascumque supra jam nominate celle nunc temporis usibus monachorum ibidem Deo deservientium deputatas habent nullus episcoporum quicumque divina vocatione per tempora successerit presumat aliquid subtrahere vel imminuere quolibet argumento vel occasione neque in beneficium dare aut suis usibus adplicare sed ita per omnia conservari studeat sicuti memoratus episcopus in libelli serie singula loca per ordinem adnotando digessit et manu sua subscripsit et in conventu episcoporum eos qui aderant subscribere rogavit propter cavendas omnimodis contentiones que futuris temporibus poterant oboriri sed nec etiam aliud servitium vel majora munera inde sibi pro tempore usurpet preter ea que in libello eodem idem ipse episcopus inserere putavit Ac ne hujus decreti causa in eisdem cenobiis abbates vel monachi constituti contra suum incipiant superbire episcopum precavimus omnem occasionem amputandam neque locum diabolo dandum salva scilicet in omnibus auctoritate et potestate episcopi in cunctis ecclesiastice regule disciplinis videlicet ut easdem cellas sub proprio semper regimine gubernans secundum institutionem sancte regule abbates constituat et si necesse fuerit mutet prava queque corrigat superflua resecet virtutes nutriat eradicet vitia atque ut bonus agricola evellens frutices patrum sequens instituta discernat qualem cuique terre sementem mandare debeat Hanc autem nostre constitutionis auctoritatem ideo factam ne religionis ordo in suprascriptis locis nostris futurisque temporibus confundatur sed per omnia in Dei servitio ad cujus laudem et obsequium conditi sumus inviolabiliter in perpetuum conservetur ut pleniorem in Dei nomine cunctis temporibus obtineat firmitatem manu propria subter firmavimus et anuli nostri impressione signari jussimus Signum Hludowici serenissimi augusti Durandus diaconus ad vicem Fridugisi recognovi Data XV kal jun anno Christo propitio VIIII imperii domni nostri Hludowici augusti indictione XV Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter Amen