Charter Document - 02340014

Charter Document - 02340014


Charter Number: 02340014
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 0816
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Dei et salvatoris nostri Jesu Christi Ludovicus divina ordinante providentia imperator augustus Omnibus episcopis abbatibus ducibus comitibus vicariis centenariis teloneariis actionariis vel omnibus rempublicam administrantibus seu ceteris fidelibus sancte Dei ecclesie et nostris tam presentibus quam futuris notum sit quia venerabilis Alegrerus abbas ex monasterio Sancti Germani quod est constructum in suburbio Autissiodorensis civitatis ubi ipse sanctus corpore requiescit detulit nobis auctoritatem avi nostri Pippini regis et Karoli bone memorie genitoris nostri piissimi augusti seu et antecessorum nostrorum regum videlicet Francorum in quibus continebatur qualiter ipsi ob eterne retributionis fructum concessissent eidem monasterio teloneum de quatuor navibus que per Ligeris flumen seu cetera flumina propter sal [] commercia discurrebant undecumque fiscus teloneum exigere poterat Pro firmitatis namque studio postulavit nobis prefatus Alegrerus abbas ut paternum seu predecessorum nostrorum regum morem sequentes hujusmodi auctoritatis nostre beneficium eidem concederemus vel confirmaremus monasterio Cujus precibus nobis ob amorem Dei et reverentiam sancti Germani pontificis hoc preceptum munificentie nostre firmitatis gratia circa ipsum monasterium fieri libuit per quod jubemus atque precipimus ut nullus judex publicus vel quilibet ex judiciaria potestate predictas quatuor naves que per fluvium Ligeris vel per cetera flumina infra ditionem imperii nostri ob utilitatem et necessitatem ipsius monasterii discurrunt ad quascumque civitates castella aut portus vel cetera loca accessum habuerint nullus ex eis aut hominibus qui eas prevident nullum teloneum aut ripaticum aut portaticum aut pontaticum aut salutaticum aut cespitaticum aut cenaticum aut pastionem aut laudaticum aut tranaticum aut pulveraticum aut ullum occursum vel ullum censum aut ullam redibitionem accipere vel exigere audeat sed licitum sit absque alicujus illicita contrarietate vel detentione per hanc nostram auctoritatem naves et homines qui eas previdere debent cum hiis que deferunt libere atque secure ire atque redire Et si aliquas moras in quolibet loco fecerint aut aliquid mercati fuerint aut vendiderint nihil ab eis prorsus ut dictum est exigatur Hec vero auctoritas ut pleniorem in Dei nomine obtineat vigorem et a fidelibus sancte Dei ecclesie et nostris verius credatur et diligentius conservetur manu propria subter firmavimus et anuli nostri impressione signari jussimus Datum VI idus martii anno Christo propitio tertio imperii domni Ludovici piissimi augusti indictione IX Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter Amen