Charter Document - 02340013
Charter Number: | 02340013 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 0814 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives |
Charter:
In nomine Domini Dei et salvatoris nostri Jesu Christi Hludovicus divina ordinante providentia imperator augustus Si sacerdotibus in quibuslibet necessitatibus ecclesiasticis nostra auctoritate sublevandis consulimus et ad ministerium suum liberius exsequendum opem ferimus a summo pontifice Domino nostro Jesu Christo eterne remunerationis largiri nobis premia non ambigimus Certum sit igitur omnibus fidelibus sancte Dei ecclesie et nostris presentibus videlicet et futuris quia venerabilis Betto Lingonensium urbis episcopus obtulit nobis auctoritates antecessorum nostrorum regum in quibus insertum reperimus quod olim propter occupationem Sarracenorum instrumenta cartarum vel etiam immunitates regum que ibidem erant perdita vel dirupta fuissent et iidem reges sua auctoritate miserandi gratia ad preces predecessorum suorum episcoporum eamdem relevare jacturam ita videlicet ut eorum auctoritatem antecessores sui episcopi res et mancipia que in eisdem instrumentis cartarum incendio exustis continebantur sive eadem que postea a catholicis viris eidem conlata fuerunt ecclesie hactenus secure et quiete in jure et potestate predicte tenuissent ecclesie Sed et ipsam sanctam sedem antecessores nostros reges cum cellulis subjectis vel omnibus rebus juste ad se adspicientibus munitionem videlicet Lingonice civitatis ubi habetur ecclesia in honore sancti Mammetis eximii martyris castrum Divionense in quo sita est ecclesia in honore S Stephani protomartyris et juxta murum monasterium B Benigni cum omni eorum integritate Et in pago Tornetrensi monasterium Melundense et in eodem pago castrum Tornotrense caput videlicet comitatus et abbatiolam S Symphoriani in Ladiniaco cum ecclesiis aliisque rebus sibi adspicientibus et infra muros jam dicte Lingonis abbatiam S Petri et juxta eamdem civitatem monasterium sanctorum Geminorum et in comitatu Portense cum omnibus sibi competentibus ecclesiam S Gengulfi martyris Christi que quondam quorumdam principum tyrannica sacrilegaque temeritate atque inlicita presumptione sine omnipotentis Dei respectu substracta fuisset sed per eumdem decretum in eodem restituta et confirmata Et in pago Atoariorum monasterium Besuense sub plenissima semper defensione et immunitatis tuitione habuissent Ob firmitatem tamen rei postulavit predictus Betto episcopus ut eorumdem regum auctoritates ob amorem Dei et reverentiam S Mamme martyris nostra confirmaremus auctoritate Cujus petitioni libenter adquievimus et hoc preceptum auctoritatis nostre circa ipsum locum pro amore omnipotentis Dei et S Jacobi apostoli et fratris Domini cujus brachium in ecclesia S Mammetis conditum est fieri decrevimus per quod jubemus atque precipimus ut nemo fidelium nostrorum vel quilibet ex judiciaria potestate in ecclesias aut loca vel agros seu reliquas possessiones sive eas ante prefatam occupationem Saracenorum a rectoribus ipsius ecclesie per prefata strumenta cartarum legaliter possessas et pro auctoritate confirmationis antecessorum nostrorum regum postea ad partem ipsius ecclesie confirmatas nullas redhibitiones aut inlicitas occasiones requirendas nostris et futuris temporibus ingredi audeat vel ea que supra memorata sunt exigere penitus presumat sed liceat memorato presuli suisque successoribus res predicte ecclesie cum cellulis sibi subjectis sub immunitatis nostre defensione quieto ordine possidere et nobis fideliter deservire atque pro stabilitate nostra vel totius imperii a Deo nobis conlati vel conservandi una cum clero et populo sibi subjecto Dei misericordiam exorare et quicquid exinde fiscus noster exigere debet ad integrum predicte ecclesie concedimus ut perpetuis temporibus ibidem proficiat in augmentum Et hanc auctoritatem ut firmius in Dei nomine habeatur et a fidelibus sante ecclesie et nostris diligentius conservetur manu propria subter firmavimus et annuli nostri impressione signari jussimus Signum Hludovici serenissimi imperatoris Helisakar recognovit et subscripsit Data V idus septembris anno primo Christo propitio imperii nostri indictione VIII Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter Amen