Charter Document - 02340012
Charter Number: | 02340012 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Recommendation |
Date: | 0810 |
Date type: | Internal, Episcopal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sancto et Deo amabili Magnoni dono Dei archiepiscopo ex Senonica urbe ego in Dei nomine Ebroinus dono Dei archiepiscopus ex Biturige urbe in domino Jesu salutem optamus vobis in perpetuum De cetero notum facimus sanctitati vestre quia iste presens presbyter nomen Dodobertus parochianus noster in nostra diocesi natus et sacras litteras edoctus sit eumque ad ordinem sacrum promoveri jussimus Postea vero petiit a nobis licentiam ut in vestra parochia apud hominem aliquem nomine Hercambaldum manere possit Nos vero petitionem illius non denegavimus nisi licentiam illi dedimus quia scimus quod de bene liberis hominibus ortus sit Unde has literas commendatitias more ecclesiastico factas ad sanctitatem vestram missimus ut scire valeat Deo digna charitas vestra eum nec fuga lapsum nec sua malitia a nobis ejectum sed nostra voluntate destinatum Et ut certius credatis greca elementa que octogenarium quadringentesimum et primum numerum exprimunt in primis adnexuimus Petri quoque nominis primam literam sumptam in medium adscribere rogavimus Nihilominus etiam parvitatis nostre nominis primam literam E magnitudinis vestre secundam literam A istius fratris tertiam literam civitatis nostre quartam et indictionem quartam adjunximus Addidimus nonagenarium et nonum numerum id est et [] et insequenter impressione sigilli nostri subter firmavimus et manu propria eam roboravimus et a clericis nostris roborari jussimus Actum in anno X imperii Domini nostri Caroli et anno XLIII regni ejus in Dei nomine feliciter amen