Charter Document - 02340009

Charter Document - 02340009


Charter Number: 02340009
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0711
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Dum omne donum desursum descendens lumen a patre esse potest quia oportet unicuique pro eternam salutem tractare et de caduca hujus seculi facultate eternam sibi preparare ut cum dies extrema advenerit non inveniat unumquemque imparatum sed diligenter de bonis operibus precinctum quia Dominus Jesus Christus ac redemptor omnium per sanctum evangelium clara voce intonat dicens Thesaurizate vobis thesaurum in celis ubi nec fures veniunt nec furantur Facite vobis sacculum de mammona iniquitatis quod non veterascit et alio loco quo das parum et comparas regnum tribuis parvam pecuniam et accipis sine fine mansura Idcirco quia omnis homo Dei consilio ducitur rectum videtur ut ipsis in omnibus et per omnium suum adimpleatur preceptum Sic ego inlustris Deo sacrata Ingoara sana mente salubre consilium cogitans eternam retributionem vel pro peccaminibus meis minuendis seu et pro anime mee remedio adtraxit mihi apostolica vel evangelica depotatio ut aliquid de rebus propriis meis monasterio Sancto Petro qui est constructus sub opidum civitate Senonum ubi venerabilis Chrodolinus abba vel monachi ibi consistentes preesse videntur ut ibidem illis deservientibus loco condonare deberem Quod et ita per hanc cartulam donationis a die presenti dono donatumque in perpetuum esse decerno hoc est portionem meam in villa que dicitur Fontanas sitam in pago Tornodrinse quidquid mihi tam de paterno quam et de materno prodiit una cum adjacentias et appenditias ad ipsas Fontanas pertinentes seu et in pago Ladscense Pauliaco et Bagnolo et reliqua locella que ad ipsam villam Fontanas aspicere videntur tam terris domibus edificiis libertates opera acolanorum vineis silvis campis pratis pascuis cultis et incultis aquis aquarumve decursibus omnium presidium et omne genus peculium utriusque generis sexus quod dici aut nominari potest seu et inantea augere vel meliorare potuero ipso monasterio perennis temporibus ibidem proficiat in augmentis Si quis vero aut ego ipsa aut aliqui ex heredibus meis aut qualiter ulla obposita persona adversus presentem donationem quam ego plenissima voluntate mea fieri et firmare rogavi quolibet ingenio venire aut infringere conatus fuerit in primis in iram eterne Trinitatis incurrat et a liminibus sanctorum vel bonorum hominum christianorum vel ipsius sancti loci extraneus excommunicatus permaneat et insuper inferat partibus ipsius monasterii una cum fisco auri libras duas argenti pondo quinque esse multandum Presens quippe donatio omni tempore firma stabilisque maneat persistendo stipulatione subnexa Actum Senones Ingoara donationem hanc a me factam sciatis In Dei nomine Ebbo peccator episcopus subscripsi Gaudegengus archidiaconus sub Filex lector Leodechinus Boso indignus peccator abba Austrapius lector Leotarius peccator abba Agobaldus Ermenaldus Ego Ermenbertus rogante Deo sacrate Ingoarane hanc donationem scripsi et pernotavi sub die XII kal novemb anno primo regni domini nostri Dagoberti regis