Charter Document - 02340003

Charter Document - 02340003


Charter Number: 02340003
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Request
Date: 0584
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Dilectissimo fratri Aunario Pelagius Quantum Deo placitos sedis apostolice veneratione vos redditis tanto commodatior illi cujus sedes est sit vestre fiducia charitatis nec aliter unam solamque Dei confitemur ecclesiam nisi omnes ad petram super quam fundata est fides catholica construamur propter quod dilectionis tue desideriis successit effectus et celer et facilis quia eorum sanctuaria queruntur a quibus principibus sumpsit predicatio veritatis exordium Quod vero in vestris regionibus abundare indicatis ecclesias novas gratulanter suscipimus tamen si scienter expetere studium prophetice vocis amplecteris querite faciem ejus semper Quantum namque humanis intellectibus incarnationis domini nostri veritas aperitur tanto amplius et honoratur et colitur Sicut autem vos cupitis Deo nostris orationibus commendari vos etiam nostris necessitatibus et angustiis quibus incessabiliter oneramur intercessionis continuum ferte solatium orantes et quibuscunque valetis viribus id agentes quatenus sicut predicationi sedis apostolice consonatis ita ejus paci vestra impetratio congaudeat et quieti Deus te incolumem custodiat frater carissime Datum pridie kalend novembrium imper dom Mauricio Tyberio imp augusto anno III indictione quinta