Charter Document - 02340001

Charter Document - 02340001


Charter Number: 02340001
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Foundation
Date: 0519
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Domino sancto sacro monasterio in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli sub oppidum civitatis Senonum nostro opere a fundamentis constructo Ego in Dei nomine Theodechildis filia Chlodoveo quondam rege illud unusquisque ad mercedes augmentum sibi domino retribuente confidat pertinere si aliquid de rebus propriis erga loca sanctorum plena animi devotione cum inspiratione divina perennis et futuris temporibus in alimoniis servorum Dei vel pauperum voluit delegare Igitur ego pertractans casum humane fragilitatis pro amore domini nostri Jesu Christi et meorum facinorum parentumque nostrorum abluenda discrimina per hanc epistolam cessionis cedo ab ipso loco sancto cessumque in perpetuo esse volo et de jure meo in jure et dominatione ipsius monasterii transcribo atque transfundo hoc est res proprietates meas quas a progenitoribus nostris in hereditate nobis successerunt Id est Masliaco subteriore et planca vel quicquid in circuitu ipso vico Sancti Petri habere et possidere videor seu in ipso pago tam de comparato vel de qualibet adtracto ad nos noscitur pervenisse in villas quarum vocabula sunt Saliniaco Sauciacas Vicinias Ciennias Fontanas Villacato Curtemauro Fusciaco Villare Tresmonte Paredo Vogrado Baione medietatem in Germiniaco ecclesiam in honore sancti Petri et quidquid ibidem aspicere videtur cum integritate Baniaco cum integritate aream quoque piscatoriam in Imgauna fluvio subtus pontem habentem perticas XL et VI et dextros duos quam a genitore meo prefato Chlodoveo pro hoc ipso impetravi In pago Meglidonense villa que vocatur villa Vetus Campania Silviniaco cum integritate et in pago Alchiodrense locello cognominante Misciaco Hec omnia cum mancipiis desuper manentibus mansis domibus edificiis curtiferis vuidis campis silvis pratis pascuis aquis aquarumve decursibus totum et ad integrum rem in exquisitam cum omni soliditate ad predictum locum in honore peculiaris patrono nostro Petro apostolo fundato illis qui ibidem die noctuque deinceps domino famulari noscuntur proficiat in augmentis Illud quoque nobis in presenti epistola cessionis addere complacuit ut res quas homo aliquis nomine Bazolus pro redemptione vite sue in Aquitania nobis per suum stramentum condonavit in loco quarum nomina subtus tenentur inserta pleniter ad supradictum locum perpetualiter in Dei nomine proficient in augmentum Id est in pago Alvernico in vicaria Mariacense in primis ipso vico Mauriciaco in honore sancti Tirsi martyris constructo vel quicquid in ipso vico portio mea esse videtur ad integrum et casam indominicatum in loco nuncupante Cuciniaco cum appendiciis suis id sunt Turpiaco Cartigias Montesugo Albolo Viriliaco Carise Fagido Faria Albierolas Ternesugo Bolon Crausino superiore cum integritate Montetredente Novavilla Villa Barbarorum Carmina Biavera Areas Magniaco Rigniaco Suriniaco Bion Montesagium Mitiaco Toliniaco vel quicquid ad ipsa loca pertinere videntur tam mansis domibus edificiis mancipiis servis et libertis terras cultas et incultas silvis ingrediciis pratis pascuis aquis aquarumve decursibus totum ad integrum rem inexquisitam Etiam et in ipso pago Alvernico villa que vocatur Urticido cum mansis et servis ibidem commanentibus et vineas indominicatas cum integritate Similiter quoque in pago Lemovicino Sauriciaco villa cum appendiciis et adjacentiis suis In eadem villa Sauriciaco ecclesias quatuor una in honore sancte Marie et sancti Petri et sancti Sulpicii alia in honore sancti Joannis Baptiste tertia in honore sancti Juliani martyris quarta in honore sancti Martialis ad quas subjecta sunt loca denominata Longunzanicas ubi casa indominicatum memorato Bazulo fuisse dignoscitur Villa que vocatur Pungum super alveum Durnonia villa Rigato Clusa Calma Vapra villa hibernalis Monte Majorinas Casanica item Montecisternas Unardo Papulanias Pomerus Lovena Riberia Ederis Culippia Luco Fauzanicas Euganicas Casanicas Clamiaco Item Montevilla que vocatur latissima Marinvilla Ursinnanicas ad illa fagia Item Jasunias Marisco Transmonte Cabianias Renferias Halmabras Millavilla vetula necnon etiam in pago Lemovico Ingrafia Canteleuse Villas nominativas quarum vocabula sunt Ricularicas Clementiaco Luchono Brutia item Brutia Luco Vuapra Nubriaco omnia et ex omnibus quicquid in predictis pagis aut territoriis habemus tam mansis colonicas edificiis silvis ingrediciis vuidis [campis] pratis pascuis aquis aquarumve decursibus comitibus et reditibus ad ipsa loca superius memorata aspicientis totum et ad integrum rem inexquisitam ad predictum monasterium Sancti Petri omnibus temporibus permanere decernimus in alimonia servorum Dei qui ibidem per tempora successerint et assidua pauperum receptione in elemosina videlicet domini et genitoris nostri Chlodovei et remedium anime mee habeat luminaria concinnanda et sacrificium offerendo vel ipsa domo Dei dirigendo ipse res in futuro permaneant Si quis vero contra hanc conscriptionem nostram qua memoratum monasterium plena et integra voluntate conscribere rogavimus et presentialiter tradidimus ullo unquam tempore de heredibus nostris aut ulla opposita persona aliquid opponere vel repetere vel contradicere conaverit inprimis iram Dei omnipotentis incurrat et a populo christiano sequestratus et a communione ecclesiastica alienus efficiat et insuper inferat partibus ipsius monasterii distringente fisco auri libras XV argenti pondera L et nihilominus quod repetit evindicare non valeat sed hec cessio voluntatis nostre authore Domino perpetuam hoc teneat firmitatis vigorem cum stipulatione subnexa Actum Senones in mense septembrio anno nono regnante Chlotario rege germano meo indictione secunda in Dei nomine feliciter amen + Ego in Dei nomine Theodechildis Deo devota manu propria firmavi In Dei nomine Heraclius Senonensis archiepiscopus In Dei nomine Geritus episcopus rogitus In Christi nomine Hebatius abbas In Dei nomine Moschardinus archidiaconus In Dei nomine Gualdebertus abbas In Dei nomine Tudebertus diaconus Signum Guinemarus Signum Vualdebertus In Christi nomine Germanus Parisiorum episcopus In Dei nomine Medardus episcopus Noviomensis Agedulphus Signum Drannus Signum Ragnardo Signum Elario Signum Adrebertus Signum Ecreberti Signum Eberico Signum Airulfo comiti Signum Boniverto defensoris Ego in Dei nomine Amalbertus peccator abba hoc testamentum rogante domina mea Theodechilda scripsi