Charter Document - 02330197
Charter Number: | 02330197 |
---|---|
Cartulary Title: | Nouvelle Histoire de l'Abbaye Royale et Collégiale de Saint-Filibert et de la Ville de Tournus |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Judgement |
Date: | 1309 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Philippus Dei gratia Francorum Rex universis presentes litteras inspecturis salutem Notum facimus quod cum ad instantiam procuratores religiosorum virorum Abbatis et Conventus monasterii Trenorchiensis in novissime preterito Parlamento conquerentis quod gentes dilecti et fidelis nostri Ducis Burgundie in dictorum religiosorum castro et domo Pristiaci et de la Crot appenditiis et pertinentiis eorundem locorum que loca castrum et domus possessiones jura et pertinentie eorundem ex donatione ac confirmatione progenitorum nostrorum Regum Francie ad dictos religiosos ex primaria fundatione sua pertinere noscuntur et sunt in speciali garda superioritate et ressorto nostris immediate et in quibus vexillum nostrum per gentes nostras erat appositum et servientes nostri deputati erant ibidem in signum nostrorum ressorti superioritatis et garde predictorum quam plures priscas indebite et de novo fecerunt in dictorum religiosorum damnum non modicum et gravamen ac superioritatis ressorti et garde nostrorum grande prejudicium et contemptum spretaque inhibitione sibi facta per servientes nostros ad hoc specialiter deputatos ibidem dictumque vexillum nostrum temeritate presumpta de loco in quo affixum erat contemptibiliter evellentes in lutum projecerunt illud pedibus conculcantes certum arrestum in dicto Parlamento vocato et audito dicto Duce per curiam nostram datum fuerit quod tamen propter occupationem Commissariorum nondum extitit hactenus executioni mandatum iterato ad nostram curiam accedentes Religiosi predicti ac Procurator noster Matisconensis pro jure nostro fovendo super hoc partem faciens cum eisdem nobis multipliciter conquerendo monstrarunt quod cum ad castra villas et domos fortes et loca Lovinci Sancte Crucis Rotundi Bosci Montis Pavonis Frontenaii Brienne et alias de feodo seu retro feodo dicti monasterii Trenorchiensis moventia vexilla nostra regia per gentes nostras fuissent et tenerentur apposita in signum et ad tuitionem superioritatis ressorti et garde specialis nostrorum ac jurium et bonorum ipsorum Religiosorum ac hominum fidelium et subditorum suorum certis nostris servientibus in locis omnibus et singulis supradictis nostro nomine deputatis inhibitione insuper speciali per gentes nostras gentibus ipsius Ducis pluries nostro nomine facta ne in Religiosorum ipsorum castris villis locis et domibus ante dictis ac aliis moventibus de feodo seu retro feodo eorundem insultus depredationes injurias damna oppressiones seu aliquas novitates inferrent cum parati essent de dictis Religiosis ac hominibus fidelibus et subditis eorundem omnibus de se quomodo libet conquerentibus matri justitie facere complementum Nihilominus gentes Ducis ipsius et ministri vexilla dicti Ducis patentia deportantes prioribus excessibus non contenti sed in premissis excessibus fortius excrescentes mala malis accumulando post omnia predicta violenter de novo indebite et cum armis spreta nostra auctoritate regia et inhibitione predictis priscas quam plures ampliores et graviores quam prius hominum animalium et bonorum aliorum in locis predictis cum armatorum multitudine fecerunt ac villas domos et loca igne concremando predicta domos de Brienne et de Frontenai fortes presumpta temeritate ceperunt et adhuc injuste et violenter detinentes occupant cum predictis hominibus animalibus bonis et rebus aliis quam pluribus et damna gravia et multo majora prioribus dictis Religiosis eorum hominibus fidelibus et subditis nec non in suis prediis feodis et retro feodis intulerunt usque ad estimationem vigenti quinque milium librarum turonensium bonorum vel circa in superioritatis ressorti et specialis garde nostrorum vituperium et comtemptum requirentes instanter quod nos prisias omnes et singulas supradictas sibi reddi tam priores quam ultimas faciamus ac dicta damna sibi ac hominibus fidelibus et subditis suis et locis predictis per hec illata sibi sub estimatione predicta restitui et integraliter resarciri et loca predicta omnia de dictis prisiis resaisiri ac nobis contemptus injurias in obedientias et excessus predictos competenter emendari Procuratore dicti Ducis ad defendendum dictam requestam vocato proponente ex adverso forum nostrum declinando loca predicta in imperio esse sita et ultra Sagonam ac insuper ea esse de garda et ressorto specialibus dicti Ducis ratione castri sui Cuisiriaci et quod de rebus existentibus in imperio nolebat in curia nostra processum facere nec respondere Dicto Abbate et ejus Conventus Procuratore in contrarium advocantibus loca predicta de superioritate ressorto et garda specialibus nostris esse ipsisque et nostris gentibus proponentibus dicta loca licet ultra Sagonam sita sint de regno nostro esse nosque esse in possessione et saisina superioritatis ressorti et garde specialis locorum prenominatorum et levandi ibidem subventiones pro nostris necessitatibus sicut in villis aliis regni nostri et faciendi ibidem currere monetam nostram privilegia et litteras predecessorum nostrorum Regum Francie qui ut Reges Francie loca predicta dicto monasterio contulerunt et confirmaverunt palam in medio exhibentes que procuratori consilio et gentibus dicti Ducis exhiberi et legi fecimus seriose Tandem auditis hinc inde propositis visisque privilegiis et litteris antedictis per agrestum nostre curie dictum fuit quod si dictus Dux in medio curie nostre contra hoc velit se opponere et predicta ad se dicere pertinere et contra nos et Religiosos predictos super hiis partem facere partes facient super hiis facta sua et super eis inquiretur veritas et fiet jus et interim per manum nostram tanquam Superioris faciemus de omnibus et singulis prisiis supradictis predicta loca omnia et singula resaisiri et de hiis re credentiam fieri Religiosis predictis Si vero dictus Dux predicta non velit prosequi nec se in hujusmodi partem facere coram nobis nos de dictis prisiis omnibus et dicte garde ac vexilli nostri fractione et dampnis in obedientiis violentiis et excessis aliis supradictis statim et absque dilatione per idoneas personas faciemus veritatem inquiri et secundum quod de eis constiterit dictas priscas et dampna reddi faciemus Religiosis predictis et nobis faciemus hujusmodi competenter emendari et nos in saisina nostre garde superioritatis et ressorti locorum predictorum conservari Et ex parte nostra precepit expresse curia nostra Procuratori et gentibus dicti Ducis ibidem presentibus ut ipsi et dictus Dux priscas omnes et singulas supradictas statim et absque dilatione quacumque ad loca predicta integre reponant ita quod Baillivius noster Matisconensis vel Commissarii propter hoc ad patriam e vestigio destinandi dicta loca inveniant ac dictas priscas totaliter resaisita et eas ipsi Baillivius vel Commissarii secundum quod predictum est re credant vel reddant Religiosis predictis In cujus rei testimonium presentibus litteris nostrum fecimus apponi sigillum Actum Parisiis in Parlamento nostro die Veneris post Reminiscere anno Domini millesimo trecentesimo octavo