Charter Document - 02330186

Charter Document - 02330186


Charter Number: 02330186
Cartulary Title: Nouvelle Histoire de l'Abbaye Royale et Collégiale de Saint-Filibert et de la Ville de Tournus
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1295
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Nos Frater Johannes miseratione divina humilis Abbas Trenorchiensis notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod nos attendentes religiosos viros Priorem et Conventum Trenorchienses donavisse et concessisse bone memorie Domino Johanni de Montebeleto predecessori nostro domum suam de la Gravere sitam apud Cabilonem cum pertinentiis et appenditiis suis et quod predicta domus conventui nostro quamplurimum sit necessaria pro negotiis suis expediendis idcirco nos prefatam domum cum juribus suis prefatis conventui nostro Trenorchiensi reddimus libere et absolute pro nobis et successoribus nostris salva tamen donatione facta de dicta domo dilecto nostro Petro dicto le Berberet Castellano de Plotis ad vitam suam tantum Volentes et concedentes quod ipse conventus per se vel per mandatum suum statim post mortem dicti Petri possessionem dicte domus apprehendat teneat et ex plectet veluti de sua In cujus rei testimonium sigillum nostrum presentibus litteris duximus apponendum Datum et actum anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo quinto mense Decembris