Charter Document - 02330184

Charter Document - 02330184


Charter Number: 02330184
Cartulary Title: Nouvelle Histoire de l'Abbaye Royale et Collégiale de Saint-Filibert et de la Ville de Tournus
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Judgement
Date: 1291
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Philippus Dei gratia Francorum Rex universis presentes Litteras inspecturis salutem Notum facimus quod cum Abbas Trenorchiensis quasdam emendas in sua Curia peteret a Philiberto de Calce Johanne de Sancto Eugendo Constantino de Fonte burgensibus Trenorchii occasione quarumdam inobedientiarum in quas dicebat idem Abbas dictos tres burgenses erga eumdem et Prepositum suum de Trenorchio incidisse dicti vero burgenses coram dicto Abbate proponerent et dicerent dictum Abbatem non posse vel debere judicare seu judicem esse in causa predicta cum esset sua propria quare petebant judicem alium sibi dari a predicto Abbate et curiam sine suspicione petebant etiam jus sibi dici ante omnia utrum idem Abbas predicta facere teneretur Dicto Abbate ex adverso per multos rationes dicente se non teneri alium judicem dare Tandem die assignata in Curia dicti Abbatis de confensu trium burgensium ad audiendum jus super predictis pronuntiatum fuit pro dicto Abbate per jus ipsum Abbatem posse et debere judicem esse in causa predicta et quod alium judicem dare minime tenebatur A quo judicio dicti Philibertus Johannes et Constantinus tanquam a falso et pravo ad nostram Curiam appellarunt Pluribus igitur rationibus et consuetudinibus in nostra Curia propositis hinc et inde facta super articulis dictarum partium in Curia nostra traditis in questa diligenti et visa considerans etiam quibusdam confessionibus predictorum Philiberti Johannis et Constantini et omnibus aliis que Curiam nostram movere poterant et debebant pronuntiatum fuit per judicium Curie nostre bene judicatum fuisse et dictos burgenses male appellasse Quare predictos burgenses ad examen ipsius Abbatis duximus remittendos Salvo in predicta villa Trenorchiensi et habitantibus in ea in preconi satione armorum cavalcata et exercitu jure nostro In cujus rei testimonium presentibus Litteris nostrum fecimus apponi sigillum Actum Parisiis sabbato post tres septimanas Pasche anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo primo