Charter Document - 02330181
Charter Number: | 02330181 |
---|---|
Cartulary Title: | Nouvelle Histoire de l'Abbaye Royale et Collégiale de Saint-Filibert et de la Ville de Tournus |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Acknowledgment |
Date: | 1287 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Anno Domini MCCLXXXVII die sabbati in festo Inventionis Sancte Crucis fecit homagium Domino Abbati Dominus Philippus de Vienna recognoscens se tenere in feudum a Domino Abbate et a monasterio Trenorchiensi villam de Lovinco et quidquid ibidem tenetur ab ipso presentibus Domino Abbate Mauz Domino Henrico de Paigneyo [] Die vero Dominica in octava Pentecostes misit Dominus Philippus litteras sigillo suo sigillatas et sigillo Curie Officialis Cabilonensis in quibus continebatur quod ipse recognoscebat se tenere in feudum ab Ecclesia Trenorchiensi castrum Loysiaci cum pertinentiis et appendiciis suis Lovincum Montem Pavonis quicquid tenebatur ab ipso de terra Dominorum de Falconiaco et quedam apud Sanctam Crucem quas res tenebat ab ipso in feodum litgium nobilis vir Dominus Hanricus avunculus ejus