Charter Document - 02330172

Charter Document - 02330172


Charter Number: 02330172
Cartulary Title: Nouvelle Histoire de l'Abbaye Royale et Collégiale de Saint-Filibert et de la Ville de Tournus
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1260
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Nos Johannes Comes Burgundie et Dominus Salinensis universis et singulis presentibus et futuris salutem Justum est et rationi atque misericordie operibus consonum ibi manum adjutricem porrigere largiorem ubi cultus divinus augmentatur et religionis fervor atque personarum Deo servientium numerus ampliatur Inde est quod cum in puram et perpetuam elemosinam dederimus et concesserimus Deo et Prioratui Sancti Cornelii castri nostri de Stella Monasterio Trenorchiensi subjecto viginti libras stephanenses annuas in badarna nostra Ledenensi que dicitur badarna elemosinarum singulis annis percipiendas sicut in litteris super hoc confectis plenius continetur nos postmodum in divine laudis augmentum et fervorem religionis ampliandum nec non pro remedio anime nostre et Lorete uxoris nostre et antecessorum nostrorum dedimus et concessimus in puram et perpetuam elemosinam Deo et prefato Prioratui Sancti Cornelii atque fratribus ibidem Deo servientibus constitutis et constituendis quatuor sarcinas salis in predicta badarna a Priore et fratribus predicti Prioratus cum predictis viginti libris a nobis eisdem diu concessis annis singulis ante omnes alias elemosinas nostras quibuscumque personis vel locis in dicta baderna concessas vel concedendas in perpetuum percipiendis Item dedimus et concessimus in perpetuum Priori et fratribus predicti Prioratus decem modios vini ad mensuram Castri Karoli in vineis nostris de l'Esteile singulis annis in posterum capiendos et habendos salvis insuper decimis omnium vinearum nostrarum sitarum juxta et propre l'Esteile in parochia Sancti Cornelii quas decimas volumus et concedimus a Priore de Sancto Cornelio et a monachis ibidem Deo servientibus de cetero et in perpetuum percipi et haberi prout dictus Prior ante prefatas donationes decimas in aliis locis dicte parochie percipere consueverat et debebat In recompensationem autem omnium predictorum voluerunt et promiserunt nobis bona fide viri religiosi Hugo Abbas Trenorchiensis totusque Conventus ejusdem loci quibus dictus Prioratus dignoscitur subesse in dicto Prioratu sex monachos ibidem Deo servientes et residentes constituere pro Dei laude exaltanda et divino officio ampliando Item dederunt et concesserunt in perpetuum nobis et heredibus nostris predicti Abbas et Conventus quamdam vineam sitam juxta clausum nostrum de Sancto Cornelio a nobis et heredibus nostris in perpetuum possidendam salva decima dictorum monachorum prout superius et expressum Tenentur autem predicti Abbas et Conventus in die obitus nostri celebrare solempniter annis singulis in perpetuum anniversarium nostrum in monasterio Trenorchiensi et in dicto prioratu pro remedio anime nostre et Lorete Comitisse uxoris nostre et aliorum omnium antecessorum nostrorum et facere pro nobis quantum pro monacho defuncto in monasterio Trenorchiensi fieri consuevit Nos autem quando predicta omnia prefato prioratui contulimus talem conditionem apposuimus quod dicti Abbas et Conventus vel Prior ibidem pro tempore constituendus predictas res eisdem a nobis concessas vel in futurum a quibuscumque personis concedendas non vendent non donabunt non obligabunt nec alio quocumque modo a predicto prioratu alienabunt vel etiam aliis usibus applicabunt In cujus rei robur et memoriam ad confirmationem rerum predictarum in perpetuum faciendam dictis Abbatui et Conventui presentes litteras sigilli nostri munimine sigillatas Actum et datum anno Domini MCC sexagesimo die Mercurii post Festum Beati Mathie Apostoli