Charter Document - 02330157

Charter Document - 02330157


Charter Number: 02330157
Cartulary Title: Nouvelle Histoire de l'Abbaye Royale et Collégiale de Saint-Filibert et de la Ville de Tournus
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1250
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Innocentius Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Abbati Sancti Petri Cabilonensis salutem et apostolicam benedictionem Sua nobis dilectus filius Abbas monasterii Trenorchiensis Cabilonensis ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis petitione monstravit quod cum olim monasterio ipso vacante conventus ejusdem statuerit ut nullus eorum Abbas possit cum Abbatia ipsius monasterii aliquas eorum nisi dumtaxat de Ochisiaco de Plotis et de Pristiaco domos et ipsius monasterii decanatum ulterius retinere domosque in quibus non fuerint monachi tradat idem Abbas vel commendet monachis gubernandas Quia statutum quod ipso tunc Priore Sancti Portiani existente ac prebente consensum fuit editum et juramento firmatum redundant in non modicum ipsius monasterii detrimentum eo quod sustinere non potest onera expensarum absque domorum auxilio subjectarum nobis humiliter supplicavit ut sibi et eidem in hac parte monasterio subvenire misericorditer curaremus Ipsius igitur precibus inclinati discretioni tue per apostolica scripta mandamus quatenus predictum statutum ac alia que in dicto monasterio tempore vacationis ejusdem facta inveneris per conventum redundantia in prejudicium et damnum ipsius monasterii juramento non obstante predicto studeas legitime revocare contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo Datum Lugduni X Kalendas Junii pontificatus nostri anno VII