Charter Document - 02330156

Charter Document - 02330156


Charter Number: 02330156
Cartulary Title: Nouvelle Histoire de l'Abbaye Royale et Collégiale de Saint-Filibert et de la Ville de Tournus
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1248
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Ex parte dilecti filii Abbatis Trenorchiensis Cabilonensis diocesis nobis est oblata querela quod licet temporalis jurisdictio ville Sancti Portiani Claromontensis diocesis totaliter pertineat ad prioratum ipsius ville Trenorchiensi monasterio immediate subjectum Burgenses tamen ejusdem ville spiritu rebellionis assumpto a jurisdictione dicti prioratus se contra justitiam subtrahere molientes quandam conjurationem non sine multa temeritate fecerunt ut dicti Abbatis gravem injuriam et tam sui monasterii quam prioratus ejusdem non modicam lesionem Quare dictus Abbas nobis humiliter supplicavit ut huic morbo antequam nimis invalesceret curaremus per Sedis Apostolice providentiam obviare Ne igitur dictorum Burgensium presumpta temeritas si punita non fuerit sit aliis in exemplum mandamus quatenus dissolvens auctoritate nostra hujusmodi colligationes impietatis quacumque firmitate vallentur eosdem Burgenses ut prefato Abbati plene satisfaciant de damnis et injuriis monasterio suo et dicto prioratui ab eis hac occasione illatis et quod de cetero talia non presumant monitione premissa per censuram ecclesiasticam appellatione remota previa ratione compescas Datum Lugduni IV Kalendas Novembris anno sexto