Charter Document - 02330154

Charter Document - 02330154


Charter Number: 02330154
Cartulary Title: Nouvelle Histoire de l'Abbaye Royale et Collégiale de Saint-Filibert et de la Ville de Tournus
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1246
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Innocentius Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis [] Abbati et conventui monasterii Trenorchiensis Ordinis Sancti Benedicti Cabilonensis diocesis ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis salutem et apostolicam benedictionem Cum a nobis petitur quod justum est et honestum tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis ut id per sollicitudinem nostri ad debitum perducatur effectum Hinc est quod cum [ut asseritis] clara memoria Karolus Rex Francie Sancti Portiani villam et quedam alia vobis pia et provida liberalitate prout spectabat ad ipsum duxerit concedenda sicut in privilegio inde confecto plenius dicitur contineri nos vestris precibus inclinati quod ab eo pie ac provide factum est in hac parte ratum habentes auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attentare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Rome XIIII Kalendas Julii pontificatus nostri anno tertio