Charter Document - 02330146

Charter Document - 02330146


Charter Number: 02330146
Cartulary Title: Nouvelle Histoire de l'Abbaye Royale et Collégiale de Saint-Filibert et de la Ville de Tournus
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Recommendation
Date: 1246
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Universis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis frater Bonefacius dictus Abbas Cistercii salutem et pietatis operibus eterne beatitudinis premia promereri Quia sicut ait Apostolus omnes stabimus ante tribunal Christi [] Cum igitur venerabilis abbatia Trenorchii de Ordine Sancti Benedicti Cabilonensis diocesis callidi hostis insidiis olim fuerit incendio demolita et Abbas ipsius domus et conventus ecclesiam et alia edificia igne consumpta reedificare proponant nec ad consummationem ipsorum operum proprie suppetant facultates universitatem vestram monemus et hortamur in Domino obsecrantes per viscera misericordie Jesu Christi quatinus de bonis a Deo vobis collatis dictis Abbati et conventui liberalitate munifica pietatis subsidia conferetis Nos vero omnibus illis qui eis ad reedificationem ecclesie et edificiorum supradictorum suas elemosinas dederint vel transmiserint concedimus participationem omnium bonorum que fiunt in domo nostra et per Ordinem universum et de cetero Domino dante fient in vita ipsorum pariter et in morte Presentibus ultra quinquennium minime valituris Datum Cistercii anno Domini MCCXLVI mense Junio