Charter Document - 02330145

Charter Document - 02330145


Charter Number: 02330145
Cartulary Title: Nouvelle Histoire de l'Abbaye Royale et Collégiale de Saint-Filibert et de la Ville de Tournus
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1246
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Innocentius Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis [] Abbati et Conventui monasterii Trenorchiensis Ordinis S Benedicti Cabilonensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem Devotionis vestre merita nos inducunt ut favore vos benevolo prosequentes specialem vobis gratiam faciamus Hinc est quod cum [sicut intimantibus vobis accepimus] monasterium vestrum faciente humani generis inimico totaliter sit igne consumptum et durum sit vobis quod idem monasterium super aliquorum provisione his presertim temporibus aggravetur vestris supplicationibus inclinati auctoritate vobis presentium indulgemus ut nulli de cetero teneamini per litteras Apostolicas providere nisi expressam fecerint de hac indulgentia mentionem Ne ulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attentare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Lugduni XIIII Kalendas Februarii pontificatus nostri anno tertio