Charter Document - 02330144
Charter Number: | 02330144 |
---|---|
Cartulary Title: | Nouvelle Histoire de l'Abbaye Royale et Collégiale de Saint-Filibert et de la Ville de Tournus |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1246 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Innocentius Episcopus servus servorum Dei universis Christi fidelibus per Lugdunensem civitatem et diocesim constitutis salutem et apostolicam benedictionem Cum igitur Ecclesia monasterii Trenorchiensis Ordinis S Benedicti Cabilonensis diocesis in honore gloriosissime Virginis constructa esse dicatur ac ad promerendo sempiterna gaudia sint ejusdem Virginis suffragia oportuna universitatem vestram rogamus monemus et hortamur in Domino in remissionem vobis peccaminum injungentes quatenus ad Ecclesiam ipsam in die dedicationis ejusdem annis singulis petituri misericordie divine suffragium devote ac humiliter accedentes digna ibidem vota et munera pro peccatorum vestrorum remediis offeratis ut per hec et alia bona que Domino inspirante feceritis ad eterne possitis felicitatis gaudia pervenire Nos enim de omnipotentis Dei misericordia ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus auctoritate confisi omnibus vere penitentibus et confessis qui cum debita reverentia et devotione in prefata die ad eandem Ecclesiam accesserint quadraginta dies de injuncta sibi penitentia misericorditer relaxamus Datum Lugduni III Kalendas Februarii pontificatus nostri anno tertio