Charter Document - 02330143
| Charter Number: | 02330143 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Nouvelle Histoire de l'Abbaye Royale et Collégiale de Saint-Filibert et de la Ville de Tournus |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1245 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Innocentius Episcopus servus servorum Dei universis Christi fidelibus ad quos littere iste pervenerint salutem et apostolicam benedictionem Quoniam ut ait Apostolus omnes stabimus ante tribunal Christi recepturi prout in corpore gessimus sive bonum fuerit sive malum oportet nos diem messionis extreme misericordie operibus prevenire ac eternorum intuitu seminare in terris quod reddente Domino cum multiplicato fructu recolligere debeamus in celis firmam spem fiduciamque tenentes quoniam qui parce seminat parce et metet et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet vitam eternam Cum igitur Ecclesia monasterii Trenorchiensis Cabilonensis diocesis sicut ex parte dilectorum filiorum Abbatis et conventus ejusdem monasterii nobis extitit intimatum in honore gloriose Marie Virginis sit constructa ac Sanctorum Valeriani et Philiberti ibidem corpora requiescant quorum meritis Dominus Jesus Christus multa inibi miracula operatur et ad promerenda sempiterna gaudia ejusdem Virginis et Sanctorum ipsorum sint suffragia oportuna universitatem vestram rogamus monemus et hortamur in Domino in remissionem vobis peccaminum injungentes quatenus ad monasterium ipsum Assumptionis predicte Virginis et eorum dem Sanctorum festivitatibus devote ac humiliter imploraturi a Domino veniam delictorum in humilitate spiritus accedentes digna ibidem vota et munera pro peccatorum vestrorum remediis offeratis Nos enim de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus auctoritate confisi omnibus vere penitentibus et confessis qui ad dictum monasterium prefatis festivitatibus causa devotionis accesserint quadraginta dies de injuncta sibi penitentia misericorditer relaxamus Datum Lugduni VIII Kalendas Novembris pontificatus nostri anno tertio
