Charter Document - 02330139

Charter Document - 02330139


Charter Number: 02330139
Cartulary Title: Nouvelle Histoire de l'Abbaye Royale et Collégiale de Saint-Filibert et de la Ville de Tournus
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1239
Date type: Internal, A.D., Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Gregorius Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Berardo Abbati Trenorchiensis monasterii ejusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum Commisse nobis Apostolice Sedis auctoritas nos hortatur ut divinis locis ejusque personis auxilium cum devotione debita implorantibus tuitionis presidium impendere debeamus Quia sicut injusta petentibus nullus est tribuendus effectus ita legitima et justa poscentium non est differenda petitio presertim eorum vel qui religionem devote videntur amplecti et sub ea gaudent Domino militare vel qui cum honesta vita et laudabili morum compositione student omnipotenti Domino deservire Proinde dilecti in Domino filii vestris justis postulationibus clementer annuimus et Trenorchiense monasterium quod specialiter beati Petri juris existit in quo divino mancipati estis obsequio predecessorum nostrorum felicis recordationis Urbani Calixti Lucii Eugenii et Alexandri Romanorum Pontificum vestigiis inherentes sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus Statuentes ut quascumque possessiones quecumque bona idem monasterium impresentiarum juste et canonice possidet aut in futurum concessione Pontificum largitione Regum vel Principum oblatione fidelium seu aliis justis modis prestante Domino poterit adipisci firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant In parrochialibus vero Ecclesiis quas tenetis liceat vobis Sacerdotes eligere et electos Episcopo representare quibus [si idonei inventi fuerint] Episcopus animarum curam committat Et de plebis quidem cura iidem Sacerdotes Episcopo de temporalibus autem vobis debeant respondere Liceat quoque vobis clericos ac laicos a seculo fugientes liberos et absolutos ad conversionem recipere et eos absque ullius contradictione in vestro collegio retinere Sane novalium vestrorum que propriis manibus aut sumptibus colitis de quibus aliquis hactenus non percepit seu de nutrimentis animalium vestrorum nullus omnino a vobis decimas presumat exigere Cum autem generale interdictum terre fuerit liceat vobis clausis januis exclusis excommunicatis et interdictis non pulsatis campanis suppressa voce divina officia celebrare dummodo causam non dederitis interdicto Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus ut eorum devotioni et extreme voluntati qui se illic sepelire deliberaverint [nisi forte excommunicati vel interdicti sint aut publice usurarii] nullus obsistat salva tamen justitia illarum Ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur Obeunte vero te nunc ejusdem loci Abbate vel tuorum quolibet successorum nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia preponatur nisi quem fratres communi consensu vel fratrum major pars consilii sanioris secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam providerint eligendum qui a Romano Pontifice vel ab ejus Legato munus benedictionis accipiat Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatum monasterium temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare sed illibata omnia et integra conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura salva Sedis Apostolice auctoritate Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit secundo tertiove commonita nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit potestatis honorisque sui careat dignitate reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte subjaceat ultioni Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum Judicem premia eterne pacis inveniant Amen amen amen Symbolum Pontificis Fac meum Domine signum in bonum Ego Gregorius Catholice Ecclesie Episcopus subscripsi + Ego Thomas tituli Sancte Sabine Presbyter Cardinalis SS + Ego Stephanns Sancte Marie trans Tiberim tituli Calixti Presbyter Cardinalis SS + Ego Jacobus Tusculanus Episcop SS + Ego Romanus Portuensis et Sancte Rufine Episcop SS + Ego Rainaldus Ostiensis et Velletrensis Episcopus SS + Ego Rainerius Sancte Marie in Cosmidin Diaconus Cardinalis SS + Ego Robertus Sancti Eustachii Diaconus Cardinalis SS + Ego Riccardus S Angeli Diaconus Cardinalis SS Datum Laterani per manum fratris Jacobi de Ordine fratrum Predicatorum Sancte Romane Ecclesie Vicecancellarii X Kalendas Junii Indictione XII Incarnationis Dominice anno MCCXXXVIIII Pontificatus vero Domni Gregorii Pape VIIII anno tertiodecimo