Charter Document - 02330136

Charter Document - 02330136


Charter Number: 02330136
Cartulary Title: Nouvelle Histoire de l'Abbaye Royale et Collégiale de Saint-Filibert et de la Ville de Tournus
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1233
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis A Decanus et capitulum matris Ecclesie Sancti Johannis Bisuntinensis salutem in Domino Noveritis quod cum causa verteretur inter venerabilem patrem Nicholaum Archiepiscopum nostrum ex una parte et venerabiles viros Abbatem et conventum Trenorchienses ex altera super Ecclesia et parochiatu ville de Lovinco quam dicebat Archiepiscopus sibi lege diocesana esse subjectam Abbas vero et conventus predicti id in omnibus denegabant asserentes dictam Ecclesiam ad eos pleno jure spectare et pacifice possedisse Tandem mediantibus bonis viris de voluntate et assensu nostro inter partes compositum est in hunc modum Videlicet quod Archiepiscopus Bisuntinus personam examinatam ab Abbate Trenorchiense et presentatam ab eo ad curam dicte Ecclesie sine dilatione et difficultate aliqua de cetero in perpetuum incurare tenetur nec recusare possit presentatum Qui incuratus semel in anno scilicet in Maio ad Synodum personaliter veniet nihil soluturus sed auditurus mandata Synodalia que faciet observari dummodo non sint in prejudicium Ecclesie Trenorchiensis Cum autem Archiepiscopus ad Ecclesiam de Lovinco venerit de termino in terminum viginti solidos Stephanus tantummodo in subsidium procurationis recipiet a Priore et Capellano nec amplius poterit exigere ab eisdem Si vero ad requisitionem Abbatis Trenorchiensis Prioris vel Capellani de Lovinco Archiepiscopus consecravit ibi Ecclesiam vel altare procurabitur a Priore et Capellano Nec unquam interdicet totam villam de Lovinco nec Priorem sine assensu et voluntate Abbatis Trenorchiensis nisi quamdiu fuerit ibi predo vel preda In omnibus aliis personis ejusdem parochie poterit animadvertere prout exegerit eorum reatus Pro injuriis autem manifestis Abbati et conventui Trenorchiensi et suis illatis tam Priori et domui de Lovinco quam aliis rebus videlicet de personis Capellani de Lovinco ad requisitionem et mandatum Abbatis et conventus Trenorchiensis in continenti autoritate Archiepiscopi sententiabit et faciet sententias inviolabiliter observari De omnibus aliis causis spiritualibus cognoscet Archiepiscopus et faciet prout exegerit ordo juris Et ne super premissis aliqua valeat in posterum questio vel discordia suboriri nos Abbati et conventui sepedictis presentem cartam tradidimus in testimonium veritatis sigilli nostri munimine roboratam Acto anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo tertio