Charter Document - 02330133
Charter Number: | 02330133 |
---|---|
Cartulary Title: | Nouvelle Histoire de l'Abbaye Royale et Collégiale de Saint-Filibert et de la Ville de Tournus |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1233 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Nos Hugo Dux Burgundie universis ad quos presens scriptum pervenerit memoriam rei geste Noverint universi quod nos querelam venerabilium fratrum B Abbatis et monachorum Trenorchii multotiens audivimus quod nos [sicut dicebant] et gentes nostre sibi graviter injuriabantur super piscatione aque Sagonne quam suam esse dicebant et ab antiquis possedisse de elemosina bone memorie Hugonis quondam Comitis Cabilonensis a loco qui vulgo dicitur Filiolus et Pirus Comitis et inferius versus Trenorchium Quapropter rogavit nos dilectus et fidelis noster I Comes Cabilonensis ut amore Dei et suis precibus elemosinam antecessorum suorum Abbati et monachis Trenorchiensibus in pace dimitteremus quittaremus et faceremus de cetero ab Ecclesia possideri Cujus precibus amore Dei ac beate Marie semper Virginis annuentes quamvis multotiens in dicte aque piscatione voluntatem nostram nos et nostri fecerimus volentes de cetero dictam piscationem monachis relinquere et veniam de injuria [si quam eis super hoc intulimus] postulantes donamus et concedimus in elemosina supradicta et quitamus piscationem totius aque Sagonne a loco qui vulgo dicitur Filiolus et Pirus Comitis et inferius versus Trenorchium dicto Abbati et monachis Trenorchiensibus in perpetuum ut ipsi omnimode de cetero utantur piscatione dicte aque ad suum libitum Itaque de cetero a nobis vel nostris super hoc non inquietentur sed illis nostra et dicti Comitis elemosina superius expressa pacifice a nobis et ab omnibus custodiatur Idem vero Johannes Comes Cabilonensis hanc elemosinam antecessorum suorum et suam laudavit et concessit sicut superius est expressa et faciet ipsam ad opus dicte Ecclesie per se et suos bona fide in perpetuum fideliter observari In cujus rei testimonium predictis Abbati et monachis presentem paginam tradidimus sigillo nostro et sigillo dicti Comitis in testimonium veritatis sigillatam Actum anno gratie MCCXXXIII