Charter Document - 02330129
Charter Number: | 02330129 |
---|---|
Cartulary Title: | Nouvelle Histoire de l'Abbaye Royale et Collégiale de Saint-Filibert et de la Ville de Tournus |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Order |
Date: | 1230 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Haymo Dei gratia Matisconensis Ecclesie Minister humilis universis Archipresbyteris Presbyteris et aliis Ecclesiarum Rectoribus in Lugdunensi Matisconensi et Cabilonensi diocesibus constitutis salutem et sinceram in Domino Karitatem Etsi generaliter quantumcumque possumus Ecclesiarum afflictionibus compati teneamur specialius tamen illarum que Jurisdictioni nostre subsistunt afflictiones et injurias pleniori compassionis affectu nos oportet prospicere ac pro viribus reprimere affligentes Hinc est quod cum Jocesinus Judeus Comitis Matisconensis qui gravi injuria hereditaria non cessat Matisconensem et Trenorchiensem Ecclesias molestare diu est duos prioratus ad Ecclesiam Trenorchiensem specialiter spectantes videlicet prioratum Lene et prioratum S Romadi qui sunt in nostra diocesi constituta per violentiam occupavit qui violata illorum locorum immunitate spreta more Judeorum et hereticorum omni reverentia filii Dei et Ecclesie bona dictorum prioratuum que ad Abbatem et Ecclesiam Trenorchiensem dicuntur specialiter pertinere necnon et redditus universos ubicumque essent et jura ad ipsos prioratus pertinentia ausu sacrilego cum satellitibus suis occupavit et in usus proprios convertit Qui si fideles essent et catholici Judeo predicto in tali facinore non consensissent immo modis omnibus prohibere et impedire pro viribus debuissent ob reverentiam Dei omnipotentis et beate Virginis Marie quorum obsequia in Ecclesiis dictorum prioratuum die ac nocte devotissime celebrata fuerant ab antiquo Et cum hujusmodi ex parte Abbatis et conventus Trenorchiensis Domino R Sancti Angeli Diacono Cardinali tunc Sedis Apostolice Legato fuissent intimata nobis per suas patentes litteras dedit firmiter in mandatis ut in odium dicti malefici et in favorem non solum Ecclesie Trinorchiensis sed totius Ecclesie supradictum Judeum et complices per excommunicationis et interdicti sententias monitione premissa ad satisfactionem condignam compellere curaremus manum nostram prout expedire videremus modis omnibus aggravantes Cumque dictus Judeus a nobis frequenter monitus ut quod in Dei offensam et in grave Ecclesie Trenorchiensis dispendium temere attemptaverat corrigeret permittendo ibidem monachos Trenorchienses Capellanos et Clericos more solito jure suo uti et Domino famulari eodem Judeo obsturante monitionibus nostris aures suas more aspidis tandem in eum et complices suos excommunicationis et interdicti sententias fecimus promulgari Prefatus vero Judeus et complices hujusmodi sententias in contemptum Dei et Ecclesie per biennium sustinentes loca supradictorum prioratuum fecerunt speluncam latronum et raptorum construentes ibidem castra et munitiones ubi omnes raptores confugiunt Matisconensem Trenorchiensem et Cluniacensem Ecclesias necnon alios circumquaque assistentes depredantes et bona ipsorum voluntate propria tantummodo occupantes Cum igitur malitiis hominum non sit aliquatenus indulgendum volentes tanto facinori pro posse nostro et prout nobis injunctum est obviare vobis auctoritate premissa mandamus firmiter injungentes quatinus memoratum Judeum et complices denuntietis et denuntiari faciatis publice ac solempniter in Ecclesiis vestris singulis diebus Dominicis et festivis pulsatis campanis candelis accensis et omnes qui in ipsis prioratibus cum ipso Judeo et fautoribus suis habitaverunt necnon omnes participantes cum ipsis consilium et auxilium in aliquo impendendo ut sic saltem coram populo confundantur qui Deum non timent et periculum anime non verentur Speramus autem in hiis et aliis vos taliter secundum debitum injuncti officii auctore Domino processuros quod studium sollicitudinis vestre clarescet in operibus et operabitur circa subditos incrementum et vos quoque et alii qui hoc audierint vel ad quorum notitiam pervenerit diligentiam vestram poterimus merito commendare Datum in octabis beati Luce Evangeliste anno Domini MCC tricesimo R Litteras presentanti et nos de executione hujusmodi mandati per vestras Patentes Litteras certos reddatis